342
Collectanea ex codicibus Pulkoviensibus.
vira, nec excedere naturalium causarum ordinem, quibus varie derogari potest.Quare neutra in parte impedior, quo minus haec minus grata adjungam, si quidforte prosim meis admonitionibus ad diaetam tenendam.
Anno 1605. 21. Martii catarrhus vehemens erit ex □ 7J. et <$ , Jovein horoscopo versante. In fine Julii liujus anni © et J locum Lunae ingre-diuntur. Intemperata erit aestas et forte terrae motus. Magnam vim inferetcerebro haec constitutio. In rebus gerendis felicitas intercedet. Julio Tj. etJ opponuntur in ortu et occasu: id humores iterum augebit et propter in-flammationes ad cerebrum attrahet. Revolutio tunc incipiens in hunc aspec-tum incidit totaque vim concipit ex illo. Magnam in rebus gerendis felicita-tem pollicetur. Die 12. Oct. eclipsis Q accidet, cujus medium eo ipso mo-mento, quo oritur 23° et ipsa in gradu zodiaci, qui fuit altissimus in ge-nesi tua; oriebatur autem in genesi regis Gallorum. A mari Adriatico perRhetiam et Helvetios et Gallias mera nox erit. — 0 luctuosum Italiae etGermaniae et Galliae statum, quem signat haec eclipsis, propter hanc cogna-tionem eclipsis cum Romanorum Imperatore et Gallorum Rege. Tu tamenactor eris hujus tragoediae, quia TJ. tibi versatur in oriente, in quadrato eclip-sis. Si moriatur Gallus, quod et orientis ad □ tj directio confirmat, jam pes-simum pro Gallia omen, haeres infans, insidiis obvius.
Anno 1606. 13. Jan. 5 planetae conspirant ad egregium aliquid patran-dum, sed magis adhuc affligunt valetudinem, quam superiore anno. in op-posito Q) affligit cerebrum, incrassat humores. 7J. cum J in opposito Solishumores auget. J in utriusque □ epar aestu incendit; in hoc adjuvatur aSole in horoscopo. Podagram metuo, magis tamen apoplexiam: parata sintremedia idonea, sed interea illis ne utaris, ne acrimonia sua cerebrum magislaedant et ne natura illis assuescat. — Mense Julio principium revolutionisrursum habet afflictum locum Lunae, qui cerebrum significat, a Saturno, et Q)ipsa est in opposito 7J. et □ J . Turbarum continuatio significatur, cum Jet % iterum configurentur. Manet ibi usque in Octobrem stationarius ei-que in fine Septembris © quadrato, <$ congressu junguntur. Rursum itaquepropter anni quoque tempus periculum a catarrhis suffocativis et quae illiscohaerent.
Anno 1607 principio Maji fj ad ortum proxime accedit, at non plane per-venit. Julio ejus anni in capite revolutionis J Soli jungitur. Fortitudiniquidem favet et magnitudini famae, at valetudini perniciosa est; magnumaestum excitat.
Januario anni 1608 t) ingreditur horoscopum, ex cujus considerationeet cum praecedenti comparatione videor jam multo rectius de febri Ungaricaconcluderfe posse, quod ii rectius judicabunt, quibus temperamentum corporisperspectum est.
Haec quoque quarta revolutio anni 1608 Julio, quae habet Solem inopposito Martis, valetudini est adversa. Ter namque J occurrit loco Solis,Majo, Augusto et Septembri, quo mense et f) stationarius fit in horoscopo,carens ipse latitudine. Et seq. anno 1609 Februario et Octobri fS Solis locoopponitur. Etsi igitur nulla mala directio est, tamen vel solae hae continua-tae revolutiones adversae vim intentant: quare hoc quadriennium morbosumerit. Sic igitur alii ad directiones intenti sint, ut hos fortiores transitus, quicertiori in natura fundamento nituntur, non despiciant.
Exemplum insigne fallaciae directionum. Auctor libelli albi fol. 92. com-memoravit 7 directiones intra unum annum coincidentes, ct ex iis magnum