Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
344
JPEG-Download
 

344

Collectanea ex codicibus Pulkoviensibus.

non tantum vulgarem sed et illam astrologiam, quam consentaneam deprehendorebus naturalibus, plane censeo seponendam a deliberationibus hisce tam ar-duis. Non quidem hoc moneo, ac si necessarium hoc tibi sit in solennibusconsessibus: scio in illis nihil ex hoc fundamento disputari solere. Sed in-sidiatur haec vulpecula multo latentius domi in cubiculo, super strato, intusin animo; instillatque interdum, quod quis ab illa corruptus in senatum in-ferat suppresso authore.

Ego rogatus a partibus, quas Caesari scio adversas, super astrorum de-cretis respondi, non quae per se alicujus momenti esse censeam, sed quaecredulos percellant: nimirum longaevam Caesaris aetatem, directiones malasnullas, Revolutiones quidem malas et Eclipses, sed illas jam praeteritas anteannum, biennium et triennium. Contra Matthiae turbas imminentes, quiaSaturnus ad Solem ipsius accedit, et quia fiet oppositio magna Saturni et Jovisin loco Solis ipsius. Haec dico hostibus Caesaris, quia si metum illis nonincutiunt, certe confidentes non reddunt. Caesari ipsi nolim ista dicere, quianon tanti sunt momenti, ut iis fidendum putem: et vero metuo ut Caesarempraeter rationem obfirment, ut negligat media mediocria, quae Principum fide-lium intercessionibus habere fortasse potest: quo pacto Astrologia illum inmulto majus malum conjiceret, atque nunc est.

Yicissim tibi, quia Caesari fidus es, dicam ingenue, quod Matthiae etBohemis nunquam sum dicturus, quid nimirum mihi super cooperatione side-rum in his turbis ex saniori astrologia serio videatur, etsi interim nolim quem-quam iis inniti, posthabitis circumstantiis rerum proximis et planetis ter-restribus.

Matthias directiones aliquot jam transmisit mehercule laboriosissimas,anno 1566 Lunae ad Q ft, anno 1595 Solis ad Saturnum; respondit fortuna.Nam anno 1594 (satis praecise ista, plus ab astris non est expectandum) remmale gessit ad Strigonium Jaurinumque, in insula. Sic anno 1589 MediumCoeli ad oppositum Saturni, sic anno 1605, 1606, Solis ad oppositum Martis,quando Ungaricae turbae fuerunt, et Archiduces Pragam venientes Matthiam-que Caesari proponentes Caesarem illi multo magis reddiderunt offensum. Abhoc tempore bonae fuerunt directiones et revolutiones, anno 1606 Lunae adtrinum Martis, anno 1607 Lunae ad sextilem Jovis et jam hoc anno Medii Coeliad corpus Martis, quae turbulenta quidem est directio, sed cum potestate, utest in propatulo. Sequitur anno proximo directio Medii Coeli ad sextilemJovis, postea Ascendentis ad sextilem Martis (febrilis, sed interim felix con-stitutio) et denique Ascendentis ad corpus Jovis. Hic ego (astrologice qui-dem) externa omnia felicia eventura puto et honorata, et transitum fortunaeCaesaris in ipsum: quia uterque habet sextilem Jovis et Martis et Caesarquidem per easdem revolutiones ad regna sua provectus est. Solum et uni-cum ipsi nocentissimum hostem puto destillationes futuras. Etsi vero Sa-turnus ad Solem accedit et fit in loco Solis oppositio magna: tamen eademanno 1593. 1594 etiam Caesari contigerunt. Quare, uti Caesari tunc natumest bellum quidem horribile, sed felici tamen successu, quo ille bello evasitmagnus, sic idem etiam Matthias sperare potest, cum Jovis applicatio adortum -omnia faustissima polliceatur.

Caesar contra habet directiones adversas, Medii Coeli ad oppositos radiosVeneris et Mercurii, ubi Matthias habet Lunam, Ascendentis vero ad qua-dratum radium Solis proxime, qui est oppositum Martis in genesi Matthiae.

Haec si astrologus aliquis videret et perpenderet, et si penes ipsum