Judicium matris Repleri.
In tabulario Stuttgartiensi conservatur fasciculus satis amplus, continensactionem contra Catharinam Kepleriam ob suspicionem magicarum artium.Persecutionem sagarum tempore Kepleri longe lateque apud theologos et jurisconsultos rem Deo gratam et rei publicae utilem habitam esse constat. Multaesupersunt collectiones actorum publicorum, quibus referuntur causae capitalescontra sagas institutae, sed haud scio an nulla comparari possit cum hac, velquia res fere tota contra usum receptum per literas agebatur, quae omnes unatantum excepta supersunt, vel quia Keplerus, adjutus a juris consultis nobilis-simis, rem pro matre agebat quasi juris peritus, vel denique quia Kepleri de-fensione sine dubio moti curatores reipublicae Wiirttembergensis anno 1621,quo decreta res est contra Kepleriam, edicto publico multa in melius verte-runt, quae usque ad illud tempus nimia acerbitate in actionibus contra homi-nes veneficiorum artiumque magicarum accusatos commissa fuerunt. His moticausis haud abs re duximus, causam illam integram ex actis publicis desumtamrecensere, ut juris periti haberent, unde cognoscerent rationem qua illis tem-poribus judicia habita sint, ncc non lectores cujusvis generis Keplerum nostrumdeprehenderent versantem in re plane abhorrente a consuetis studiis.
Ipsis illis tabulis haec praemittenda sunt. Catharina Guldenmann, filiapraefecti pagi Eltingae prope Leobergam, nata anno 1547. d. 8. Novembris,nupsit Henrico Keplero mense Majo anni 1571. Ipse Keplerus habitum cor-poris et mores matris astrologice rem tractans sic describit: „Est parva, macra,fusca, dicax, contentiosa, mali animi.“ Alio loco dicit: „Novi feminam iisdempene natam aspectibus (cum suo ipsius horoscopo comparat matris), inquietis-simo sane ingenio, sed quo non tantum nihil proficit in literis (non mirumhoc est in femina), sed etiam totum turbat municipium suum sibique auctorest miseriae deplorandae. Matri praegnanti socrus, avia mea, medicinae popu-laris a patre etiam exercitae studiosa, erat admirationi.“ .... „Adversariiargumentum ab aetate matris meae septuagenariae nectebant aque vitiis nonnul-lis, quibus laborat mater mea, ut sunt nugacitas, curiositas, ira vehemens, im-precationes, pertinacia in expostulationibus“ etc. — De causis quibus motiadversarii matrem accusarint et de causa ipsa haec refert Keplerus amicoCriigero: „Mater mea cum esset femina moribus aspera jamque septuagenariaet inquieta, nacta est anno 1615 per occasionem liticularum ex amica hostemfeminam, olim impudicitiae nota publice affectam, tunc feris capitis doloribuspropter affectus uteri (quia sterilis arte facta) identidem tortam. Haec cum amatre esset atrociter lacessita exprobratione vitae anteactae, coepit ei crimenintentare apud populares veneficae potionis sibi exhibitae, unde hi dolores.