Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
362
JPEG-Download
 

362

Judicium matris Kepleri.

Mater se defendere, illam in jus vocare; et commodum incidit in doctoremjuvenem , qui tirocinium artis edidit in hac ipsa causa maximo nostro malo.Disceptatum per annos quinque, interim fama serpsit; mutatus enim loci prae-fectus et qui successit a matre laesus fuit, ut quae illi, cum minus is ei satis-faceret, paupertatem priorem, nunc subitas divitias objecit. Tandem conspira-tum in caput miserae. Femina illa, ex rea quinquennali facta accusatrix, al-legavit eosdem testes, quibus illa diffamationis ab annis 5 fuerat auctor etincentrix facta. Cum 24. Julii anno 1620 Bavarus occupasset Lincium, ipsa5. Augusti post ad petitionem adversariae conspirante praefecto in custodiamdata et plane ad torturam postulata. Nihil erat potius quam ut a 70 millia-ribus accurrerem; inveni fratrem suspicione infectum ex imperitia, ob indicialevissima arte adversariorum concinnata, nec satis ad extraneos cautum obimpatientiam morum matris. Laboratum hac in re usque in 4. Novembrisanni 1621, cum solenni judicio mater fuit a tortura petita absoluta eque cu-stodia emissa, a quo ipso vestigio ego Lincium recurri; jamque et de injuriaet de sumtibus agebatur in adversariam, cum ecce 13. Aprilis anno 1622Deus finem vitae matris et litis fecit, aetatis anno 75.“ (Ex epistola d. 18. Fe-bruarii 1624.)

Primum nuncium turbarum domesticarum accepit Keplerus d. 29. Dec.1615 a sorore Margareta, uxore pastoris Binderi, quae in literis d. d. 22. Oct.fratri machinationes adversariorum, nec non se judicium postulasse contra ca-lumniatores nunciaverat. Keplerus d. 2. Jan. 1616 adiit magistratum Lco-bergensem petens, ut sibi mitterentur libellorum exempla et protestans, si quidcontra jus factum esset. Mater Kepleri vexationibus multiplicibus per annos1615 et 1616 turbata cum filio Christophoro (fusore stannario) Leoberga re-licta mense Decembri anni 1616 ad filium Joannem Lincium transiit, qui statimad cancellarium Sebastianum Fabrum Stuttgartiam literas misit supplicatorias, utope sua juvaret familiam afflictam. Aestate anni 1617 Kepleria rediit Leo-bergam ibique manebat, frustra filio ut Lincium rediret postulante. Hinc indeactio tardissime procedebat, donec Kepleria partim ob errores in defensioneet anxietatem liberorum in Wiirttembergia degentium, partim machinationibusadversariorum in carcerem abrepta est, prius (Aug. 1620) Leobergae, posthac(Sept. 1620) Giiglingae, ibique capitis accusata. Brevi post filius Joannesadvenit et defensionem matris praesens suscepit eamque ad optatum finemperduxit (die 3. Oct. 1621).

Lincio Keplerus amicos Tubingenses adiit consilium ab iis petens et opemin re desperata. Testes habemus has literas Besoldi, professoris juris in aca-demia Tubingensi:

Nobilis et clarissime Vir, fautor et adfmis suspiciende. Voluit et pro amicitiae mihijure injunxit Lansius noster,' ut meam tibi aperiam sententiam in negotio matris tuae.Ego facti, ex quo jus sumitur, plane ignarus, certi nil hac praesertim in re lubricastatuere queo, et nescio, qua ex diffidentia soror aliique tui clam me omnia agere vi-dentur. Unum hoc pro ingenno candore dico: vidi novum libellum seu actionem, quatua mater impetitur, perpendi indicia et media, quibus petitionem roborare nituntur:ea vero talia sunt, ut speciem prae se ferre videantur veri, vera esse nullus ego credo,sed probabilia, et in hoc casu inquisitionem admittunt nostri jure consulti. Inimicitiaset adfectus judicum vel consiliariorum non est quod verearis; sed scrupulum injiciuntea, quae in similibus causis me praesente conclusa fuerunt. Gravitas causae et etiamconsequentiae multiplices, quae eam subsequi possent, hoc exigere videntur, ut Bidem-bachii consilium expetas, qui tibi tuisque impense favet et qui Principi nostro a con-siliis est. Sed acta, praesertim novae litis, necesse est ut videat et etiam audiat defen-siones ac refutationes tuorum.

Sic vale et festinationem excusatam habe meam. Raptissime d. 25, Apr. 1619.