Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
378
JPEG-Download
 

378

Judicium matris Kepleri.

tris meae septuagenaria necterent aque vitiis nonnullis, quibus laborat matermea, ut sunt nugacitas, curiositas, ira vehemens, imprecationes, pertinacia inexpostulationibus, quae vitia in hac aetate sunt co loci vulgatissima. Itaquematris meae occursus coepit haberi inauspicatus, eique imputari rumoribus in-certis pecudes aliquae morientes. Mater irarum et furoris plena quo magisexpostulavit cum faece populi, hoc magis famam et suspiciones auxit. Atphrenetica confirmata rumoribus, quos ipsa prima seminaverat, succrescentibus,tandem graviter decumbens accersito ecclesiastico S. S. Eucharistiae sumtioneconfirmavit suas de matre mea querelas, saepius a matre mea per internun-cios admonita tantum abest ut desisteret, ut potius 14. Augusti anni 1615praefectum adiret, assistentibus ei marito et fratre chirurgo, cive Tubingensi,juniorum Principum tonsore, qui eo die forte cum Principum uno Leobergaeerat. Vocata mater mea, auditae querelae, mater se defendere, cum tonsordiris imprecationibus, minis atrocissimarum poenarum facta miscuit et nudatosuperius gladio pectus matris meae stringens identidem devovit se diris, nisimater sororem suam restituat, sua manu casuram. Jussu praefecti post lon-gam conniventiam rixa cessavit. Non erat integrum matri factum hoc inul-tum transmittere, ne alii hoc exemplum secuti cumularent olim indicia male-ficii ; actione instituta, assistentibus fratre et sorore meis, liberis ipsius, phrene-ticam eo redegit, ut cogeretur respondere, quamvis diutissime tergiversata,quod ejus marito magna pars judicum arcta necessitudine cohaereret, prae-fectus ejus fratri chirurgo impensissime faveret, gratiam forte Principum hacvia aucupans. Itaque non ante exactum annum impetrare potuit mater meadiem producendi suis testibus, quorum praecipuus erat praefectus ipse futurus.Dies dicta 21. Octobris, mater testes nominavit 13. Octobris, injunctum testi-bus per ministrum publicum 14. Octobris, ut post octiduum comparerent. Cumecce postridie 15. Octobris mater in vicinum pagum excurrens incidit in seriempuellarum bajulantium tegulas crudas ad cocturam, juxta quas ductu semitaesic transiit, ut illas vestimentis stringeret; animadvertens autem illas fugereet aversari suum occursum, jam praetergressa respexit illasque vicissim viditrespicientes. Erat inter puellas una octennis, cujus mater Burga paucis anteseptimanis matrem meam itidem insimulare coepit maleficii filio suo, fratrihujus puellae, illati, cum certum sit, puerum ab ineunte aetate fuisse malocorporis habitu: sed cum Burga superstitiones exerceat vetitas fratremque di-vinatorem et curationibus vetitis infamem habeat, ejus consilium secuta insti-tuit filium suum ter lavare seclusis importunis linguis (»nfcejcbuen taten), cumlavanti supervenit mater mea, debitum quoddam suum reposcens. Hac igituroccasione ortae erant jam antea inimicitiae inter matrem meam et Burgam,quia comminata erat mater mea, se Burgam accusaturam. Hujus igitur Burgaefiliola, matris suae criminationibus quotidianis jam antea animum praeoccupa-tum et de matre mea male sentientem gerens, coepit cum sociis puellis loquide transitu matris meae praetergressae, sic ut tegularius, apud quem depone-bantur onera, confabulationis et materiae hujus meminerit. Puella ex eo dedolore brachii queri „e§ Iauff Snte auff »nb ab roie ein fdjneflet". Statim biduosequenti, antequam existeret querela dilucida, visi sunt commeare Burgae etphreneticae maritus, Burga enim phreneticae clientula est, quippe familia in-ops et de publica vivens eleomosyna; fertur etiam mensa esse caput phrene-ticae verbis solennibus pronunciatis (hoc enim est alias ejus exercitium) ex-que eamensu ra argumentum desumsisse morbi maleficiati. Adfuit intra hocidem triduum etiam chirurgus, frater phreneticae, usus equo. Ergo 17. Oc-