Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
379
JPEG-Download
 

Judicium matris Kepleri.

379

tobris, cura 21. Oct. essent producendi testes, incipit Burga serere querelas,adire fratrem meum ad vesperam, matrem meam transeuntem cultro evaginatoadorta, jussit restituere filiolam suam: „nam cur, inquit, percussisti illam, tri-bus passibus retrocedens? id affirmat filiola mea omnisque tegularii familia.“Ke per matrem meam ad praefectum delata et familia tegularii accersita, in-venta est praeter eam, quae se laesam asserit, unica tegularii filiola 10 an-norum, quae idem affirmat, ceterae, quae una procedebant, nihil de plagasciunt. Mater mea constantissime negat. Praefectus tamen de maleficio con-stanter affirmare, jety ein ^erengriff, fety eben ba§ redjt bannt, videtur chirurgiTubingensis auctoritatem in hoc sequi, adversarii nostri; tum autem insidiatusmatris meae moribus, ex iis, quae inconsulta femina, improviso malo circum-venta et excussa spe productionis testium perturbata, effutiit, varia conquiritindicia, ex quibus potissima, quod intra triduum, ex quo repetere debuit me-moriam transitionis suae, certae diei oblita erat, cum largiretur tamen, diemillum fuisse, quo crudae tegulae in fornacem illatae: sic quod mater audiis-set , praefectum ob hanc emergentem levissimorum hominum accusationem(maritus n. Burgae quondam furti poenas luit, socer carnifex erat campestris,a quo Burgae cognomen) renunciare diei productionis testium, perculsa subi-taneo incommodo, nam sumtus jam fecerat, praefecto promisit munus, si di-lata, quam minabatur ille, relatione ad cancellariam, testibus audiendis locumdaret: praefectus id pro indicio malae conscientiae detulit ad cancellariam.

Ilis artibus effugit praefectus necessitatem imminentis intra 3 dies jura-menti dicendique testimonii de re gesta, his artibus sperat chirurgus impuni-tatem, his artibus opprimitur delira ob aetatem femina; sparsit praefectusrumorem, se instructum esse mandatis ad capiendam et ad torturam vocandammatrem meam; admoniti sunt mei de eodem periculo a fide dignis, inquisitio-nem ad hanc unam tam levem accusationem habitam, plura detecta crimina,puto hujus omnia similia ab eadem radice pullulantia. Quid agerent mei frateret sororius, ecclesiastes in Haimaden, cum multis jam sumtibus effusis quis-que suae metuat incolumitati? Ergo consilio capto suadent matri, ut ad meiret Lincium, secuta meam invitationem seriam, jam dudum factam. Paretilla, licet invita admodum, pergit Ulmam 30. Octob., sed frigore maturo in-gruente revertitur. Interim praefectus, perinde ac si studio illam conjecissetin fugam, aedes ejus observat; rogatus a fratre, quam ob rem id fieret, re-spondit, ad petitionem Burgae, cujus liberi debilitati, at non obscure cumula-tum it indicia. Atqui mater mea tunc redierat in locum consuetum in Hai-maden ad filiam suam, ut fuga nequaquam interpretanda sit ejus ad diespaucos absentia, praesertim cum illam per ordinarium tabellarium advocassem,cum jam ab aliquot annis id ageretur, ut ipsa cedens administratione bono-rum suorum apud me quieti se daret, cum nihil impediret nisi intervenienslis forensis, studium bonae famae et spes instantis proxime victoriae.

Frater, indignitate commotus observatarum aedium, proficiscitur ad meammatrem in Haimaden 21. Novembris eaque excita, rursum invita et reluctante,properat ad me venitque Lincium 3 / 13 . Dec.

Vides Excell™ 6 Vir, quot malis conflictemur. 1. Litigamus in foro multisnominibus nobis incommodo. 2. Ademta est nobis probatio per injuriam, necenim sumus inhabiles. 3. Praefectus partialitatis in utraque adversaria mani-festus est. 4. Per summam injuriam inquisitio est instituta in matrem (nequa-quam idoneis vel sufficientibus indiciis, quod legitime probare possumus coramdato judice intelligenti), in qua si adimatur nobis dicta probatio, haud dubie