Summarium Historiae Astronomiae secnlo XVI.
573
Ad examinandum et demonstrandum Lunae motum in latitudinem eligit Coperni-cus (cap. 13.) duas eclipses lunares, alteram anno 7. Ptolemaei Philometoris, „quieratannus 150. Alexandri“, alteram ab ipso observatam anno 1509 Cracoviae 4. nonasJunias; Solis loca 6° V et 21° n, Lunae distantia a Terra eadem, Sol in apogaeo,defecerunt in priore digiti 7, in posteriore digiti 8, differentia dig. 1 = 2,}' fere, „qui-bus orbi obliquo Lunae circa sectiones eclipticas congruit '/ 2 ° fere, quo in secundaeclipsi remotior fuerit Luna a sectione ascendente, quam in prima a descendentesectione, quo liquidissimum est, latitudinis Lunae verum motum fuisse post completasrevolutiones partes 1794. Sed anomaliae lunaris inter primam et secundam eclipsinaddit aequalitati 21', quibus prosthaphaereses se invicem excedunt. Habebimus igituraequalem latitudinis Lunae motum post integros circulos 179° 51', Tempus autem interutrumque deliquium erant anni 1683 dies 88 h. 22. 35' tempore apparenti, in quocompletis revolutionibus aequalibus sunt partes 179. 51' quae congruunt nostris, quasjam exposuimus“. Capite 14. assumuntur bini alii defectus, „ut hujus cursus locafirmemus ad praeassumta principia“, priorem observatum a Ptolemaeo anno 19. Adriani;Sol in 25° 10 fb (secundus defectus eorum, qui cap. 5. exstant), posteriorem ab ipsoCopernico Romae a. 1500 observatum post nonas Novembris; Sol in 23° 11' 11 (; quan-titas utrinque 10 digiti, quod aequalem significat latitudinem Lunae ejusque a sectio-nibus distantiam aequalem, „bic scandentem, illic subeuntem“. Intervallum anni 1366 d.358 b. 4. 20', in quibus motus latitudinis est 159° 55'.
Maximam Lunae latitudinem ponit Copernicus Ptolemaeum secutus 5°, et de-scribit cap. 15. „instrumentum parallactium“, quo Ptolemaeus hanc latitudinis quan-titatem deprehenderit (Almag. V. 12.). Ad Ptolemaei distantias Lunae a Terra (cfr.cap. 2.) redit Copernicus cap. 16. iisque adjungit inquisitionem parallaxium LunaePtolemaicarum (53' 34" et 1° 43') quas falsas esse demonstrat adhibitis duabus ob-servationibus (1522. 5. Oct. et 1524. 7. Idus Aug.) Frueburgi habitis, cujus poli alti-tudinem ponit 54° 19', indeque elicit parallaxes horizontales 50' et 65'. (Vide infracorrectam per Tychonem Frueburgi poli altitudinem.)
Capite 17. inquiritur distantia Lunae a Terra ope parallaxium modo prodita-rum, et per Lunae distantias a vertice annis 1522 et 1524 observatas (82° 50', 81° 55'),maxima 68j, minima 55 scrup. 8 semid. Terrae. Ad inveniendas Solis et Lunae di-stantias a Terra et eorum ac umbrae diametros adhibetur Hipparchi „diagramma“duce Ptolemaeo (cfr. vol. III. p. 515—521). Solis parallaxes crescunt a 2' 53" ad3' 7", ejus diameter apparens a 31' 48" in 33' 34"; diameter Lunae a 28' 45" ad37' 33" (cap. 18—25.), in subjunctis vero tabulis parallaxes proponuntur Solis a 10"ad 3', Lunae a 2' 46" ad 62' 21", diametri Solis a 31' 40" ad 33' 54", Lunae a 30'ad 35' 38". Capite 26. docet Copernicus, quomodo parallaxes longitudinis et latitu-dinis discernantur. Ad confirmationem eorum, quae praemisit de parallaxibus Lunae,affert Copernicus observationem, ab ipso factam Bononiae 7. Idus Martii anno 1497:„consideravimus enim stellam, quam Palilicium vocant Romani, applicatam parti cor-poris Lunae tenebrosae jamque delitescentem inter cornua Lunae in hora 5. noctis,propinquiorem vero austrino cornu per trientem, quasi diametri Lunae. Stella eratin 2° 52' n, lat. austr. 5° 10', eam centrum Lunae praecedebat dimidio diametri, etidcirco locus ejus visus in longitudine 2° 36', in latitudine 5" 2' fere. Motus Lunaeaequalis a Sole 74°; anomalia aequata 111° 10', locus Lunae verus 3° 24'H, lataustr. 4° 35', nam motus latitudinis verus erat 203° 41'. Tunc Bononiae ascendebat26° ni, cum angulo 59J°, et erat Luna a vertice 84°, et angulus sectionis circulorumaltitudinis et signiferi fere 29°, parallaxis Lunae 1°, longitudinis 51', latitudinis 30',quae admodum congruunt observationi, quo minus dubitaverit aliquis, nostras hypo-theses et quae ex iis prodita sunt recte se habere.“