574
Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
Capitibus 28—30 tradit praecepta (ad Ptolemaei modum) ad inveniendas op-positiones et conjunctiones Solis et Lunae veras et medias, capite 30. ad discernen-dum, num illae eclipticae sint necne, cap. 31. ad definiendam quantitatem defectusejusque durationem, et his finem facit libri quarti: „Haec de Luna modo sufficiant,quae apud alios sunt latius pertractata; festinamus ad reliquorum quinque siderumrevolutiones, quae in sequentibus dicentur.“
Libro quinto quasi praefationis loco afferuntur denominationes planetarumex Platonis Timaeo: „Saturnus denominatur Phaenon, quasi lucentem vel apparentemdiceres; latet enim minime ceteris citiusque emergit occultatus a Sole. Jupiter asplendore Phaiiton. Mars Pyrois ab igneo candore. Venus quandoque ipaa<poe<>;quandoque tojrepos, h. e. Lucifer et Vesperugo, prout eadem mane vel vespere ful-serit. Denique Mercurius a micante vibranteque lumine Stilbon.
Caput 1. „De revolutionibus planetarum et mediis motibus. Bini longitudinismotus plurimum differentes apparent in ipsis. Unus est propter motum Terrae, altercujusque proprius. Primum non injuria motum commutationis dicere placuit, cum ipsesit, qui in omnibus illis stationes, progressiones et regressus facit apparere, non quodplaneta sic distrahatur, qui motu suo semper procedit, sed quod per motum commu-tationis sic appareat, quam efficit motus Terrae pro differentia et magnitudine illorumorbium. Patet igitur, quod Saturni, Jovis et Martis vera loca tunc tantummodo nobisconspicua fiunt, quando fuerint Juporuxtat, coincidunt enim tunc medio loco Solis inlineam rectam, illa commutatione exuti. Inferiores planetae absque commutatione hacnunquam inveniuntur. Est ergo privatim cujusque planetae sua revolutio commuta-tionis; quoniam vero tales periodi commutationum reperiantur inaequales, differentiamanifesta, cognoverunt prisci, illorum quoque motus siderum esse inaequales et apsideshabere circulorum, ad quas inaequalitas illorum reverteretur, easque rati sunt perpe-tuas habere sedes in non .errantium stellarum sphaera. Recensuit Ptolemaeus hoscircuitus (medios motus et restitutionem planetarum) sub numero annorum solarium,prout ab Hipparcho fatetur se recepisse. Annos autem solares vult intelligi, qui abaequinoctio vel solstitio capiuntur. Sed jam patuit, tales annos (tropicos) admodumaequales non esse, illis propterea nos utemur, qui a stellis fixis capiuntur, quibusetiam emendatiores horum 5 siderum motus a nobis sunt restituti, prout hoc nostrotempore invenimus defecisse aliquid ex eis vel abundasse.“ — Haec sequuntur tabulaemotuum „commutationis“ planetarum, deinde cap. 2. „aequalitatis et apparentiae ipso-rum siderum demonstratio opinione priscorum“ et cap. 3. „generalis demonstratio in-aequalitatis apparentis propter motum Terrae“, qua retinet Copern. circulos eccentricosveterum, in quibus quidem circumeunt planetae Solem, sed respicientes ad punctum(centrum circuli), in quo Sol non est. (Cfr. vol. VI. p. 441, 452. mutatis mutandis.)Capite 4. inaequalitates motuum planetarum sic explicantur. „Quod prisci unum motumin duobus eccentricis posuerunt, nos duos esse motus censemus aequales, quibus in-aequalitas apparentiae componitur, sive per eccentri eccentrum, sive per epicycli epi-cyclum, sive etiam mixtim per eccentrepicyclum, quae eandem possunt inaequalitatemefficere.“ Sit D centrum orbis terreni ON. AF sit £ CD, GC _L AB; in epicycliEF perigaeo (F) constituatur planeta, „illiusque motus per AB eccentrum in conse-quentia, planetae vero in circumferentia epicyclii superiori similiter in consequentia,in reliqua in praecedentia, ac utriusque epicyclii et planetae paribus invicem revolutio-nibus. Inde fit ut cum epicyclium in summa apside fuerit eccentri et planeta in peri-gaeo epicyclii ex opposito, permutentur ad invicem in contrarias partes, cum utrum-que suum peregerit hemicyclium; at in quadrantibus utrisque |mediis utrumque ap-sidem suam mediam habebit. Sidus hoc motu composito non describit circulum per-