Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
587
JPEG-Download
 

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

587

diximus, iu usu fuisse verisimile est. Ejusdem auctoris „Arithmeticae practicae metho-dus facilis“ (Autwerpiae auno 1540 primum edita) vulgatissimam arithmeticae com-pendium fuit; enumerantur ab anno 1540 in annum 1014 editiones 29. (R. Gemmae

observationes et libri vol. II. et III. passim recensentur a Keplero.) Filius Reineri,Cornelius Gemma item in praemissis voluminibus saepius dicitur, celeber fuit ob-servationibus eclipsium et cometarum, stellam novam anni 1572 descripsit; in opere,„Cosmocritices libri“ inscripto, Keplero minus illum placuisse patet ex vol. II. p. 260.In eodem libro redit Cornelius ad stellam novam anni 1572, varia cum vera tum falsade illa proferens, qnae Tycho Braheus in opere suo celebri de hac stella recenset.„Quae de angelis, dicit Tycho, aut etiam Dei ipsius (horresco referens) in formastellae, apparitione atque ascensu ct descensu circularique reditu, divinis mentibusdomestico, adducit, prorsus impia sunt, ne dicam blasphema, ex auctore universitatiscreaturam aliquam visibilem fingentia. Nec etiam congruit, quod stellam hanc curaea. quae Magis apparuit, assimilat. Rectius deinde asserit, ex planctarum influentiaatque commixtione hanc stellam non fuisse prognatam aut praesignificatam; quod tamenillam cum cometa anni 1556. aliquem habuisse consensum, ex loci unde ille venit at-que in quo disparuit analogia existimat, prorsus incongruum est. Circa significationeshujus sideris extricandas sollicite occupatur, ubi nonnihil affectibus nimium indulgerevidetur et stellam hanc, toti mundo ostensam, in Belgicos motus speciatim trahere,ac si nihil aliud in mundo sit vel agendum restet, quam quae illic tumultuose agitan-tur. Eo tandem prolabitur, ut Christi crucifixi imaginem stellis assuere et denuoquasi inter sidera crucifigere non exhorrescat, id nimis superstitiose, ne quid ampliusdicam. Sic etiam enses et arcus ex nova hac atque vicinis Cassiopeac fabricat, forteVulcanum quendam armorum opificem sideribus intrudens. Prophetia Sibyllina, quamallegat, an huc quippiam faciat necne, nunc disquirere nolo.“ Ex his Tychonis verbisiisque quae 1. c. Keplerus reprehendit, facile apparebit, quali ingenio Cornelius tracta-verit astronomiam physicamque.

Missis his minorum gentium astronomis verus jam astronomiis nominandus est,Erasmus Reinholdus Salfeldensis, quem Keplerus iu praefatione ad Tabulas Ku-dolpbinas (vol. VI. p. 669) maximis effert laudibus ibique causas dicit, quibus motusReinholdus, Coperniei amplecteus bypothesin de mundo, in libris suis illam palamprofiteri noluerit. Qui vir quis nescit quantopere de astronomia meruerit et resti-tutis priorum libris astronomicis, et accuratissime conficiendis tabulis, et observando,quantum in illa scilicet instrumentorum astronomicorum copia et certitudine fieripotuit, siderum cursu. Aequales ct posteri scripta viri eruditissimi quam plurimi habe-bant, donec Keplerus, in melius restituta Coperniei astronomia, suis operibus et prae-cipue „tabulis Rudolphinis“ novam astronomiae studiosis viam aperuit.

Quae exstant Reinholdi opera, quamvis in praemissis voluminibus passim recen-sita, hic tamen sub unum conspectum ponenda sunt. Anno 1542 Wittebcrgae prodiitprimum Reinholdi opus, inscriptum: Theoricae novae planetarum. Georgii Pur-bachii Germani, pluribus figuris auctae et illustratae scholiis, quibus studiosi prae-parentur ac invitentur ad lectionem ipsius Ptolemaei. Inserta item methodica trac-tatio de illuminatione Lunae. Typus eclipsis Solis futurae anno /5//. (Recus. annis1553, 1580, 1601 Wittebergae, anno 1555 Parisiis.)

In praefatione haec dicit Reinholdus: „Debet libellus hoc nomine a studiosismagni fieri, quod conatus est auctor aptissime ac brevissime tradere summam doctrinaede motibus coelestium corporum et aditum ad utyaXr t v avvrahi' cognoscendam patefacere,in qua Ptolemaeus fontes et causas monstrat hujus pulcherrimae artis, atque ex ipsisfundamentis h. e. observationibus, quae fiunt per instrumenta, adhibitis geometricisdemonstrationibus exstruit totum illud aedificium artis. Purbachius ita probe calluit