588
Summarium Historiae Astrouomiae seculo XVI.
Ptolemaeum, ut non tantum sententias et rem ipsam, sed verba quoque memoriatenuerit; cumque videret, nullam exstare commodam tlsayay^v, etsi in Epitoma satisoccupatus esset, tamen non piguit eum haec quoque rudimenta de planetarum motibusconscribere ad promovenda studia astronomica, ac edidit hoc compendium biennioante suum obitum Complectitur praecipuos locos et summas disputationum, quaesunt apud Ptolemaeum de motibus stellarum, magno judicio ac prudenter electas.Docet hic libellus, quod sint tres partiales orbes sphaerae Solis, quorum medius exi-stat eccentricus et corpus Solis circumvehat. Item quod in hoc orbe moveatur Solaequaliter, in zodiaco autem inaequaliter, et esse lnijus eccentrici orbis aliquod punc-tum remotissimum, aliquod proximum Terris, in quibus nulla eveniat aequatio seudiscrimen veri ac medii motus Solis, cum in ceteris locis eccentrici omnino sit uten-dum aequatione. Constituto ecccntrico orbe postea physicae rationes cogunt, eidemannectere duos alios orbes, alterum supra, alterum infra, inaequalis spissitudinis, sicut totalis sphaera mundo fiat concentrica, ne aut necesse sit ponere vacuum, aut cor-pora coelestia invicem scindi. Haec de pluralitate orbium facile accommodabit etiamstudiosus ad reliquos planetas. Auctor prima parte libelli ordine tradit singulorumplanetarum motus periodicos, qui fiunt secundum longitudinem totius zodiaci. In poste-riori autem parte primum docet varia yaivo/uva, quae propter hypotheses motuumperiodicorum et orbium, ut epicyclorum, se nostris oculis alia alio tempore offerunt.Ilie pertexit elementarem doctrinam de eclipsibus, deinde texit historiam de motibusplanetarum in latitudinem. Ad extremum pertractat octavi orbis ambos motus simul,quibus videlicet cietur et in longitudinem et latitudinem“. Reiuholdus addidit Pur-bachii textui annotationes, quibus lucem affundit iis, quae obscuriora ille reliquit, undefactum, ut theoricis Purbachii Reinholdo interpretante per totum fere seculum quicun-que ad astronomiam incumbebant optimo auxilio uterentur, iliumque quasi fontemrepetierint plurimi, qui illa aetate libris editis astronomiam docendam susceperunt. —Ex magna vero annotationum a Reinholdo additarum frequentia referre visum est eam,qua forte Iveplerus ad ellipticos planetarum orbes perductus est. De motibus Lunaeagens haec dicit Reinholdus: ea proportione, quam habent duplices orbes Lunae
ad motum Solis, manifestum est, centrum epicycli Lunae describere figuram ovalemsingulis mensibus periodicis. Nam propter motum deferentium augem eccentrici cen-trum epicycli singulis conjunctionibus et oppositionibus redit ad apogeon eccentrici,sicut in geminis quadraturis ad perigaeon ejusdem eccentrici. Hinc necessario efficiturfigura ovalis, id est talis superficies, qualis est propemodum ovi per medium dissectisecundum longiorem partem Similem describit figuram Mercurius, ceterum inter hancet illam hoc interest, „quod in Luna medii motus Solis linea non est immobilis, utaux aequantis Mercurii, sed mensis spatio progreditur per integrum fere signum, an-nuus autem motus perigaei aequantis Mercurii non potest sensu pericipi.“ Quae quamvisaliena sint a mente Kepleri, qui Martis motum eccentricum conciliare studebat ob-servationibus Tychonicis, quae aliis locis Martem a motus sui centro elongare, aliisilli appropinquare videbantur, nihilo minus tamen Reinholdi sententia eminus consentithypothesi Keplerianae, initio lucubrationum suarum conceptae, qualis ex epistolis adFabricium datis (III. 77) elucet, dum scripsit, orbem Martis quasi ovalem seu facialemsibi' prodire.
Anno 1549. Wittebergae prodiit Ptolemaei mathematicae constructionis liber I,graece et latine editus. Additae explicationes aliquot locorum ab E. Peinholt. Anno1550 ibidem: Joannis de Sacro Busto opus de Sphaera, curante Beinholdo, cumpraefatione Melanchthonis, additis Reinholdi 90 thematibus, quae continent metho-dicam tractationem de horizonte rationali et sensibili, deque mutatione horizontiumet meridianorum, quibus adjecta sunt paucula de u.mbris. Anno 1554. Tubingae: