Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
589
Primus liber Tabularum directionum, discentibus prima elementa astronomiae necessa-rius et utilissimus; his insertus est canon secundus, ad singula scrupida quadrantispropagatus. Item nova tabida climatum, parallelorum et umbrarum, cum appendicecanonum secundi libri Directionum, qui in Megiomontani opere desiderantur. Insunthuic appendici tabulae tangeutium, jam primum fere a Reinholdo ad usum trigono-metricum adhibitorum. — Opus autem, quo sibi singularem paravit gloriam Reinhol-dus, per longum tempus astronomis pretiosissimum, editum est anno 1551. inscriptumTabulae Prutenicae coelestium motuum. In privilegio Caesaris longiori enumerataest series librorum, quos edendos sibi proposuerat Reinholdus, qui quo minus ederen-tur praematura morte est impeditus (decessit Reinholdus anno 1553, annum agens42 ). Plurimum Reinholdus in hoc opere tribuit Copernico, quem „ Atlantem vel
Ptolemaeum alterum“ nominat, tabulae vero, quas operi suo ille addiderat, minusReinholdo placent: „Etsi constitutis observationibus demonstrationes et motuum causaseruditissime tradidit, tamen hunc laborem tabulas construendi adeo defugit, ut si quiscomputet ex ipsius canonibus, ne quidem ad eas observationes computatio congruat,quibus fundamentum operis innititur. Itaque collatis Copernici observationibus cumPtolemaeo et Hipparcho, alias tabulas institui, quarum usum mox ostendam. Ego jamannos septem huic labori impendi in his publicis miseriis et hoc tristi patriae bello,aliquantisper exulans cum familia, et exercitatus morbis, luctu domestico et rei fami-liaris detrimentis, quam augere potuissem, si quaestuosas operas aut divinationes huicutili et erudito labori praeferre voluissem.“ Desumsissc se ait a Copernico nihilaliud, quam observationes et „demonstrationum vestigia“, canones vero aequaliummotuum et prosthaphaereseon omnesque reliquos de novo se condidisse, in quorumnonnullis aliam prorsus rationem secutus sit convenientiorem. Prosthaphaeresiumtabulas judicat retro et porro ad totam mundi durationem servituras, anni magni-tudinem et maximam Solis obliquitatem ex illis ad quodvis tempus supputari posse,eclipses hinc certius praedici nec non retro supputari posse, quam ex prioribus tabu-lis, aditum denique illas praebituras ad fontes ipsos apud Ptolemaeum et Copernicumintelligendos. — In supputandis 'prosthaphaeresibus et vera aequinoctiorum praeces-sione Copernicum sequitur. Hanc tradit regulam computandae praecessionis: „Addatum tempus colligo ex canone aequalium motuum tam aequalem motum praecessio-nis, quam anomaliae simplicis. Per duplicatam vero anomaliam ingressus canonemprosthaphaeresium aequinoctiorum excerpe prosthaphaeresin ac emenda eam per par-tem proportionalem, si opus est. Ita vero emendatam aequationem subtrahe vel addeaequali motui, si duplicata anomalia minor vel major exstiterit semicirculo.“ Calculummaximae Solis obliquitatis secundum Copernicum init, addit autem suam ipsius ratio-nem. Praecessionem mediam ponit 50" 12"' 5'"' 8""', Solis eccentricitatem maximamcomputat partium 4170, miuimam 3219, qualium semidiameter eccentri Solis est 100000.Annum sidereum ponit 365 d. 6 h 9' 39", tropicum medium 305 d. 5 h 49' 16". — Incalculo reliquorum planetarum Ptolemaei simul et Copernici rationem explicat, illam-que praeferre videtur. — Omnibus praeceptis ad usum tabularum juncta sunt exempla,maxima ex parte desumta e vita Alberti, Marcbionis Brandenburgensis, Ducis Borussiae,quod imitatus Keplerus in Tabulis Rudolphinis exempla elegit ex vita ImperatorisBudolphi. Dedicavit Reinholdus opus suum Alberto indiditque Tabulis titulum Pru-tenicarum „ut sciat posteritas, liberalitate Alberti nos adjutos esse et Alberto gratiamab iis, quibus profuturae sint, deberi.“ Computatae tabulae sunt ad meridianum Regic-montanum, cujus poli altitudo statuitur 54° 17'. Reinholdus comparat passim Ptole-maei rationem cum Copernicana, neque vero unquam illum deprehendimus plane Coper-nico consentientem, non eam certe ob causam, quod utri primas deferret dubius haere-bat, sed quod astronomi illius aetatis Copernici opus parum perspectum habebant et