Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI,
605
intervallo coibunt.“ — Copernicum magni facit ejusque opus his verbis laudat: „opus,quo nihil hic orbis vidit aut exquisitius aut concinnius, cujus arguta concisaque bre-vitas, immo demonstrationum acumen subtilitasque plerisque usum praeclusit.“ Calen-darii reformationem maxime necessariam esse putat, cum aureus numerus falsus sit(plenilunium 19 annis exactis non penitus ad eosdem dies et horas redire), et aequi-noctia sensim in praecedentia sese promoventia instabilem habeant locum. Haec vitiaconcurrentia gravius serpere si diutius ferantur, exstirpari certe non posse, nisi astro-nomia arte sua succurrat. — Adjungendus est in his de Calendarii reformatione studiisStadio et Pitato: B artholomaeu s Schoenborn, Medicinae Doctor Vitebergensis,qui in Computo Astronomieo (15G7, 1579) aegre fert inconvenientiam usitati calendarii,pluribus disserit de temporis divisione qt implorat principes, „ut ,T. Caesaris exemploanni rationem emendent eamque rite constituant, cum usualis anni magnitudo, supe-rans vertentem annum astronomicum inde ab aetate Julii, tempora aequinoctiorum etsolstitiorum satis longo intervallo retro traxerit, quae nunc restituenda locis suis acsedibus pristinis forent. Verum de his inquirere atque hoc modo disserere licitumest in scholis, sperare autem emendationem justam hoc infelici seculo et tristi rerumomnium confusione vix unquam“.
Stadii Tabulae desumtae sunt magna ex parte, ut diximus, e Prutenicis eae-que multo minus accuratae et dilucidae. Tabulas, quas vocat mediorum motuumReinholdus, Stadius nominat aequabiles easque computavit ad normam Alphonsino-rum, unde plurima vitiosa prodeunt. Planetarum stationes etc. („passiones“) Stadiusducibus modo Ptolemaeo, modo Copcrnico, modo Reinholdo epicyclorum adjumentoexplicat. Motui fixarum in longitudinem inaequalitatem qnandam inesse putat eam-que , Khetici narrationem secutus, statuit n Timochare ad Hipparchum 40', ab Hip-parcho ad Menelaum 2° 15', ab hoc ad Ptolemaeum 25', ad Albategnium 11° 30',unde aequinoctiorum praecessionem ponit temporibus Timocharis 2" 20', Hipparchi4° 2', J. Caesaris 4° 50', Christi 5" 16', Menelai 6° 15', Ptolemaei 6° 40', MahometisAratensis 18° 10', Alphonsi 2 i° 10', anno 1500. 27° 0'. Rationem. longitudinis fixa-rum ex observata declinatione et latitudine dimetiendae plane eandem proponit, quamCopernicus libro III. cap. 2. Declinationem Spicae deprehendisse se ait „Nonis Juliiannii 1559. 8° 48', quam Copernicus anno 1525 invenit S° 40'. Schemate eodem quoCopernicus utitur, mutatis literis, et deprehendit Spicae locum 17° 40' ih, quem Coper-nicus computavit 17° 21'£h. -
His e Stadii scriptis excerptis elucebit, qua ratione et via vir usus sit, nec nonappiarehit, eum haud ita multa quae nova essent et propria evigilasse, ita ut mirumnon sit, quod illius tabulae prioribus adeo non praeferendae putabantur, ut brevi post-quam Tycho observationes suas instituit in oblivionem venirent. (Natus est Stadiusanno 1527 Leonhuti in Brabantia, astronomiam docebat Lovanii, Sabaudiae et Parisiis ibi—que mortuus est aimo 1579.)
Cometae qui illis temporibus apparuerunt (1556, 1558.) maxime agitabantastronomos, aeque ac reliquos mortalium. Praeter multa absurda, quae de ortu,natura motuque cometarum longe lateque vulgata erant, pauca tantum notatu dignioradeprehendimus. Primi rite de directione raudae cometarum disseruerunt Apianus(Astronomicum Caesareum 1540), Fracastorius (cfr. vol. I. p. 286.), R. GemmaFrisius (Radius astronomicus, 1545) et Cardanus. — Jo. Ilommelius*) cometae
*) Memmingeusis, nat. a. 1518, parochi munere fuugebatur in pago prope Memmingamsito; sed quia Caesaris edicto, ne res sacrae ad certam tempns ulterius moverentur, parererecusabat, mnnere se abdicavit auno 1548. Quum deinde Angustam Vindelicorum se con-tulisset, mathematicis studiis se dedit et a Carolo V. propter egregiam mathematicae lau-