Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
613
JPEG-Download
 

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

613

minuti integri completionem deficiant, satis praecise disposuerimus, si eam in 6° 54' Vabsolute constitutam fuisse pronunciaverimus“, latitudinem 53° 45'. Primum a Tychoneconspectam esse stellam die 11. Novembris supra dictum est, ipse „conjicit probabi-liter“ (in Progymn.) „circa novilunium, quod 5. Nov. contigit, prima habuisse exordia.Nam ante id temporis nemo (quod sciam) cui tuto fidere liceat hanc animadvertebat“.Ibidem legimus, durasse hanc stellam usque in mensem Martium anni 1574. Ex longi-tudine et latitudine computatur declinatio stellae 61° 59' bor., ascensio recta 0° 17',in Progymn. 61° 46J' et 0° 26$'. Hunc locum servavit toto tempore, ex quo primoconspecta est, „nihil in hanc vel illam partem, quod ullis sensibus dignosci poterat,unquam digrediens“.

Distantiam stellae a Terra inquirens adhibito schemate simili illi, quod exstatvol. VII. p. 150, computat parallaxiu 58' 30'. „Tantam, addit, habuisset haec stellaaspectus diversitatem ab eo loco, quem prope verticem obtinebat, in eum ubi hori-zonti proxima conspiciebatur, si in proxima concavitate orbis Lunae effulsisset. Idautem per multas et diligentes observationes, factas exquisito et minime fallaci in-strumento, falsum invenimus. Unde concludo, hanc stellam longe supra sphaeramlunarem in ipso coelo locum obtinere idque tanto intervallo a Terra, ut semidiameterTerrae non habeat respectu ejus sensibilem quantitatem; unde haec stella in ipsocoelo vel in octavo orbe cum reliquis fixis, vel in proxime huic subjectis sphaerisconstituetur. Quod autem non in orbe alicujus planetarum existat, hinc patet, quodnullo minuto ab eo loco, in quo primum eam conspeximus, motu proprio progressasit, quod fieri oportebat, si in aliquo planetarum orbe esset; moveretur enim motuipsius orbis peculiaris contra primi mobilis rationem, nisi in altero polorum orbiumsecundi mobilis quiesceret. Toti enim orbes propriis polis revoluti sua circumdantsidera vel ab illis circumaguntur. Nisi quis receptam a philosophis et mathematicissententiam negare velit solasque stellas immotis orbibus convolvi (quod absurdumest) asserere. Hinc sequitur, hanc stellam non esse aliquam peculiarem cometarumspeciem, nec quodvis aliud igneum meteoron, haec enim omnia non in ipso coelogenerantur, sed infra Lunam in superiore aeris regione existunt, ut omnes testanturphilosophi, nisi quis cum Albumassare statuere velit, cometas non in aere sed coelonasci. Quod an fieri possit, nobis nondum constat, sed Deo dante aliquando, si nostraaetate aliquis exstiterit cometa, ejus rei certitudinem inquiremus.“

Eundem fere modum adhibet Tycho in „Progymuasmatis“ ut comprobet, omniparallaxi caruisse hanc stellam, apparatu vero adscito longe majore et usus instru-mentis longe subtilioribus in constituendis fixarum locis, cum quibus comparat.locumstellae novae. De cometarum vero loco haec ibi pronunciat: „Cometae nullatenusinfra Lunam, ut tam diu nobis peripateticorum arguties et plausibilis conjectatio im-posuit, coalescunt, sed re vera in ipso aethere versantur, ut sequentibus libris circaeos, qui proximis aliquot annis apparuerunt, evidentissime convincemus, omnibus quaein contrarium adduci poterint semotis obstaculis.“ Huic de cometarum loco longesupra Lunum posito theoremati innixus contendit „coelum esse liquidissimum et raris-simum nullisque orbibus realibus (quod tot jam seculis plurimi philosophantium frustracredulis persuaserunt) compactum, neque tamen ob id cum aere elementari (quae deignis elemento infra Lunam collocato tam diu Aristotelica schola nugatur prorsusfabulosa, vel ipsa refractionum exilitas, si nihil praeterea, satis superque convincit)naturae ejusdem et substantiae esse“. Locum novae stellae supra Saturni „altissimasconvolutiones“ ponendum esse, certissime demonstrari posse contendit Tycho „sivePtolemaicam orbium coelestium dispositionem cum eorum juxta Aristotelem realitate,a qua etiam sententia Ptolemaeum ipsum et plerosque veteres non abhorruisse apparet,assumserimus, sive etiam Copernicanam circa motus Terrae anniversarii speculationem.