Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
614
JPEG-Download
 

614

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

quiescente in medio universi Sole (non considerato, an in hac sphaerae reales, utCopernicus secundum diu receptam opinionem sensisse videtur, an saltem imaginariaepraesupponantur), pro rata admiserimus, seu tandem secundum'nostram hypothesiumcoelestium distributionem, quae orbium realitatem epiryclosque tollit Terramque nihil-ominus in centro universi quiescere permittit“. Tycho hanc quam dicit suam hypo-thesium coelestium distributionem in Progymnasmatum parte prima, ex qua praemissadesumsimus, ad Saturni tantum motus applicat, ablegans saepius lectores ad librum„sequentem“, de cometis, in quo astronomiae cultores „geueraliorem quandam expli-cationem“ deprehendant. Ilanc proposuimus vol. VII. p. 285., ubi deprehendes „ple-niorem explicationem“ differri; in fine etiam libri, ad quem lectorem ablegat Tycho,haec explicatio desideratur neque alibi invenitur inter Tychonis scripta. In epistolisad Rothmannum, strenuum Copernici defensorem, saepius ad illam suam hypothesinredit, quibus Copernicana ratio laboret erroribus, quibus sua praestet virtutibus de-monstrat, iterum iterumque respiciens ad locupletius opus, quod nunquam in lucemprodiit. „Occasionem“ inquit „has rationes construendi non desumsi ex inversis Co-pernicanis, verum cum animadvertissem subtili et accurata observatione, praesertimanno 82. habita, Martem acronychium Terris propiorem fieri ipso Sole, et ob id Ptole-maicas diu receptas hypotheses constare non posse; cometas insuper motui Terraeannuo non reddi obnoxios, quamvis haud in tantum distent, ut plane is evanescat,Copernicanam quoque assumtionem collabefieri“. Porro: „Non temere has rationescondidi, sed ipsum me coelum ita de se seutire docuit.“ Quae objici solent Coper-nico repetit, e. g. lapidem a turre demissum, spatium inter Saturnum et fixas immen-sum, globum ferreum tormento bombardico versus orientem et occasum emissum (cfr.vol. III. p. 462). Magnum insuper esse argumentum infirmitatis assertionum Coper-nicanarum, quod eccentricitates Martis et Veneris multo aliter se habeant, quam illaepostulent, dum „per minime dubias experimentationes“ a Tychone deprehensa sitMartis eccentricitas eadem fere, quam Ptolemaeus illi attribuerit, vel potius major,quam Copernicus aliquanto minorem se adinvenisse affirmaverit. „De" quibus aliasDeo volente latius.“ Ilac decies repetita promissione Tychonem non stetisse con-stat; causam non demonstratae hypotheseos Tychonicae Keplerus refert luculentamin Commentariis de motibus Martis (vol. III. p. 173.), nimium complicatos planeta-rum motus hac ratione fieri demonstrans. Num Tycho Keplerum, ex „Prodromo“ in-genium juvenis ad altissima enitentis cognoscens, hunc in finem ad se suaque studiaadvocaverit, ut rationem suam de planetarum motibus emendaret, non pro certo affir-mare ausim, sed ipsius Tychonis verba tale quid significare videntur, scribentis: „hortorut des operam, ut simile quid nostris hypothesibus applicare possis“ (vol. I. p. 44),sicut etiam lveplerus (vol. III. p. 193) moriontis Tychonis verba affert, petentis „utin sua hypothesi omnia demonstrarem“.

Redimus ad Tychonis libros de nova stella. „Magnitudinem, lumen et colorem“stellae considerans, praemittit in libello priori quaedam de fixarum magnitudine, qua-rum maximae plus quam centies quinquies Terram magnitudine excedant; stellamnovam initio „plus centenis vicibus molem Terrae excessisse“. Lumen stellae esseprae ceteris fulgidum, „ut ab aliquibus in initio etiam juxta meridiei tempus nonnun-quam cerneretur“. Stellam scintillasse ut reliquas fixas; ab initio albicantem, postearutilantem apparuisse. In Progymnasmatis legimus, stellam uovam initio Jovem acro-nychium visibili quantitate superasse, Novembri Veneri aequasse, Decembri Jovi, aJanuario in Martium 1573. paulo minorem apparuisse Jove, postea stellis primae magni-tudinis, sequentibus mensibus stellis secundae, Julio et Augusto tertiae magnitudinisquantitate parem fuisse. Sic paulatim minorem factam mense Martio anni 1574 con-spici ulterius prorsus desiisse. De scintillatione et coloribus eadem hic refert Tycho,