616
Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
attolli debuisset haec stella, antequam retenta sua primitiva magnitudine per solamelongationem ab aspectu nostro prorsus evanesceret? Certe oporteret illam ad mini-mum 300000 semid. Terrae plus a situ, quem ab initio obtinuit, ascendisse, antequaminstar stellae VI. magnitudinis conspiceretur, id est plus quam vicies ultra assumtamoctavae sphaerae semidiametrum et adhuc multo altius, si omnem oculorum aciemeffugeret. Certum quidem est, omne visibile in ea constitui posse a nobis distantia,ut sensibus oculorum comprehendi nequeat, attamen non ob id nimium licebit in cor-poribus mundi sensibilis disponendis evagari, quemadmodum Copernicus circa fixarumstellarum immensam quam admisit distantiam deliquisse videtur. Modum enim quen-dam et proportionem in his servare decet, ne in infinitum res devolvatur“ etc.
Hinc transit Tyclio in Progymnasmatis, ex quibus praemissa desumta sunt, addijudicandam variorum scriptorum de stella nova sententiam, hos primos recensens,qui cum ipso consentientes eam in altissimo fixarum orbe reposuerunt. Hi sunt:Guilielmus, Hassiae Landgravius (cfr. vol. I. p. 196), Thaddaeus HageciusBohemus, aulae imperatoriae medicus (vol. VII. 246, 266), Paulus Fabricius, pro-fessor matheseos Viennae et medicus Caesareus (II. 316, 423), Annibal Raimun-dus, Cornelius Frangipanus, Bartholomaeus Reisacherus, quorum tresultimi stellam esse undecimam Cassiopeae (k Bayeri) demonstrare conantur; MichaelMaestlinus, Kepleri praeceptor, Paulus Ilainzelius, Cornelius Gemma (v. s.).Secundum ordinem tenent ii, qui stellae aliquam parallaxin tribuerunt, sed nontantam, ut hinc sublunaris fieret: Casparus Peucer, Joannes PraetoriusVitebergae, postea Altorfi professor, Philippus Apianus (Prof. Tubingensis, filiusPetri), qui stellam „cometae quandam speciem“ dicit, Thomas Diggesius Anglus(Alae seu scalae mathematicae), Elias Camerarius, in academia Francofurtinaad Viadrum professor, Erasmus Reinholdus (filius) medicus Salfeldensis. Tertioadit Tycho eos, „qui nihil solidi de hac stella in medium protulerunt quique partimnon fuisse novam contendebant, partim cometam quendam, tanquam meteoron sub-limare hinc effinxerunt“: Cyprianum Leovitium, Davidem Chytraeum Ro-stochiensem professorem, Andream Nolthium Embeccensem, Georgium Bu-sch i um Erfurdensem, Theodorum Gramina e um, Coloniae professorem mathe-maticum, Adamum Ursin um Noribergensem, Andream Rosam, medicum Sving-furdensem, Leonhardum Thu rn eiserum.
Horum virorum sententiis examinatis Tycho in fine operis suam de nova stellasententiam repetit, addens: „Si qui praeterea inventi sunt, de hac stella tam per-fricta fronte absona et ab omni experientia aliena nugantes, quales fuerunt nonnulli,qui motum titubationis (vere judicio atque oculis titubantes) et nescio quae alia ac-cidentia ei affinxerunt, hos sigillarim enumerare atque illorum nimis insulsos erroresdetegere et taxare non duco operae pretium. Restare videntur binae quaestio-
nes, altera de ipsius stellae materia ac procreatione, altera astrologica, de ejusdemeffectis et significationibus. De his juxta nostram aestimationem proferam, hac tamenprotestatione praemissa, quod conjecturalia solummodo et e probabili versimilitudineallata sint. Materiam hujus stellae existimo omnino coelestem fuisse, a reliquarumstellarum materia non discrepautem. Verum in hoc saltem diversitatem admisit, quodad tantam perfectionem, quanta in perennibus stellis existit, exaltata non fuerat ideo-que etiam ut hae perpetuo durare non sustinebat, sed dissolutioni obnoxia redde-batur. Materia coelestis pro ejus compagine in coelo obviam fuit. Etsi enim coelumtenuissimum quid et motui siderum pervium, prorsus tamen incorporeum nequaquamexistit. Haec materia nuspiam copiosius et plenius suppetit, quam juxta viam lac-team, quam substantiam quandam coelestem, a materia reliquarum stellarum non dis-crepantem, sed diffusam certisque locis expansam, non in unum corpus discretim