Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
627
bilem in Sole. Maxima namque Solis aequatio est 2°, cujus arcus coascen-dens in tempus resolutus dat 8' temporis, et iu motu Solis 20". Sed quiapaginae de Sole erant impressae a multo tempore, hinc orta haec dissimili-tudo (e). Secundo, etsi non probo ipsam partis alterius omissionem, nihiltamen mutare possum temere, quoad in planetis fuero expeditus (f). Nam potestcontingere etiam sic invariata Tychonica hypothesi error G'. Si jam mutemhanc aequandi rationem, accedent alia 4'. Sic interdum posset per meammutationem error contingere 10' vel 11', ita in reprehensionem incurreremcum mea mutatione. Tertio notandum est, lunaria per Christianum SeveriniLongomontanum, quem Tycho aluit, in hunc modum esse concinnata, cumTycho negotiis aulicis, difficultate pecuniaria et ingruente senio impediretur.Saepe dixit Christiano: „haec non possum ferre“, sed respondit Christianus:„Tu ergo ipse aliud inveni, quod cum tuis consentiat observatis“ (g). Cumvero Tycho jam non tanta attentione studia haec tractare posset, necessitateadactus reliquit hoc malum bene conditum (b). Quarto, rei qualitas non valdeabsurda est seque exemplis defendit, si modo quantitas consentiret. Nam quidicit, negligendam esse alteram partem aequationis in Luna (ad e), is statuit,Lunae illum motum, qui apud ceteros astronomos est medius, hieme tardumesse, aestate velocem, quia quantum aestate de orbe Lunae volvitur tempori-bus 360. 57' aequatoriis, tantundem, non plus, volveretur hieme temporibus361. 1'. Itaque cum aestate Sol sit remotior ab orbe Lunae quam hieme,posset aliquis cogitare, causam inaequalitatis esse physicam et Solem propio-rem impedire nonnihil Lunae motum. Sed, ut dixi, quantitas et proportioreclamant, quia Solis distantiae sic habent: apogaea 1018, perigaea 982, quaeproportio est longe diversa a proportione inter 361° 1' et 360° 57' (i). Quinto,priusquam ego ad Tychonem veni, quo tempore is Witebergae adhuc fuit,coactus fuit praeter tot circellos unum etiam annuum inserere, quando retinuitutramque temporis aequationem, ut observata sua tueri posset. Is ergo an-nuus circulus profligatus est postea Pragac per omissionem secundae partisaequandi tempus et per neglectionem 5 vel 6 scrupulorum residuorum, quibuscalculus adhuc abit ab observatis.
Ad objectionem secundam. Hic motum inaequalem centri concentriciLunae in epicyclo per Terram ducto (quoad affectum) tueor. Nam si memo-riter bene teneo, manet idem inaequalis motus etiam in Ptolemaeo quoadeffectum hoc praetextu, quod frustra simus subtiles in insensibilibus. Hocvolo dicere, nullam haberi a Ptolemaeo rationem inaequalitatis menstruae inveris oppositionibus et conjunctionibus Solis et Lunae (k). Copernico hicprimum placuit «y.otßoXoysip, qui semper adhibet aequationem menstruam,quoties vera a' et o° differt a media. Ptolemaeus ergo hoc faciens simulatcentrum concentrici Lunae in veris a' et o° esse imo loco, plane ut Tycho (I).Secundo, si vellem contendere, possem hanc motus inaequalitatem etiam astro-nomice excusare additione adhuc unius circuli menstrui: cur enim milii nonliceret in hac inaequalitate menstrua excusanda, quod Copernico licuit inaequantibus Ptolemaicis excusandis, approbante Praetorio ? (m) Tertio causa,cur rem ipsam defendam, est haec, quod causae motuum verissime sunt physi-cae, ut Deo vitam dante probabo, a Sole ortae, utique igitur ab ipso veroSole, non a puncto ejus vicario, quod Solem jam antecedit, jam sequitur (n).Quarto, et tamen quantum sudaverim in physicis causis hujus menstrui motusinveniendis, tu ipse ex parte testis es; quoties exclamavi, jam me invenisse?Quodsi res non tam esset abstrusa, posses recensere ex te ipso Domino Prae-
41 *