Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
636
JPEG-Download
 

636

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVT.

esset aequatio, potuisset eandem partem aequationis in Luna omissam etiamin Sole omittere, ut sic una tabula utrique consuleretur. At quia causa reiobscura fuit, voluit hac tabularum diversitate admonere ceterds de causis reiquaerendis, ipse interim hac tabularum diversitate consuluit observatis circaLunam, ut sine impedimento aliquatenus progredi posset.

6) Rectissime in eundem situm conjunctionis, oppositionis et quadra-turarum.

7) Nam omnino per epicyclicam prosthaphaeresin verus Lunae locus inhis jam dictis casibus prodit.

8) Nec enim ulla deest prosthapheresis eccentricitatis: in dictis casibusquippe nulla est, sed absorbetur,

9) ut et librationis aequatio in his articulis absorbetur.

10) Nec differentia inter locum orbitae et eclipticum quidquam veritatirei detrahit. Nam quod quadraturas attinet, ductis circulis ad eclipticam rectis,altero per Solem, altero per Lunam, si arcus eclipticae interceptus est qua-drans, erit et arcus orbitae Lunae quadrans. Quod vero attinet copulas o° eto', veritas rei haec est, ut centrum eccentrici sit imo loco, quando Sol etLuna aequaliter absunt a nodo, non obstante, quod locus Lunae eclipticus(id est imaginarius vel relativus) paucis minutis sit ante vel post Solem ejusveoppositum.

Sed aliter objectio informari potest: nempe, utut bene habeat cum his4 articulis, reliqua certe loca intermedia, praesertim octantes, teneri. Respondeo,si ergo aliquis putat hac ratione peccari notabile aliquid in calculo, is repetatlaborem et quas aequationes prius quaesiverat per prosthaphaeresin epicyclicamsolam, easdem postea quaerat per omnes prosthaphaereses, jam semel crassioriMinerva adhibitas, ut ego facere sum solitus: inveniet autem plane contemtumquippiam mutari. Nam hae prosthaphaereses menstruae, praesertim libratio,in octantibus sunt maximae, et notum est, quando maximae sunt, tunc eastarde mutari, ut proxime idem excerpatur per distantiam Lunae a Sole sive44° sive 45° sive 46°. Objicias, inartificiale hoc esse, quasi per regulamfalsi operari. Respondeo: certum est, motus Lunae dispensari per causasphysicas, itaque esse inaequales etiam illos, qui inaequalitatibus majoribusquaerendis serviunt, quique apud astronomos ceteros aequales sunt; uno verbo,certum est, aequationes menstruas pendere a vera distantia Lunae a Sole.Eat igitur quicunque alius et doceat modum computandi ex his principiis arti-ficiosiorem, et erit mihi magnus Apollonius. Non est in astronomia ita in-solens neglectus minimarum particularum. Ptolemaeus etiam a vera Solisdistantia suspendit aequationes menstruas. Solus Copernicus cautela hacostensa, dum delicatos reddit geometras, non satisfacit astronomis observato-ribus, ut Tycho expertus est.

11) Demonstratum est, querelam hanc de veris a' et o°, ut quadra-turis, injustam esse.

12) Et ad hanc plane respondeo eadem, quae contra num. 10. res-pondi; jam enim dictum est.

13) Mirum, non videre opponentem, si anomalia corrigitur, etiam veramdistantiam Lunae a Sole corrigi.

14) Et cur negat, Lunae per se motum corrigi? Luna quippe distans45° a Sole adhibita libratione distabit 45° 40'.

15) Vera est haec objectio, at non necessaria. Non necessaria ob sub-tilitatem effectus; vera geometrice. Nam manente eadem quantitate circelli