Summarium Historiae Astronomiae seculo XYT.
641
subtractis scrupulis totidem, quot quovis loco major fuisse creditur obliquitaseclipticae sub Ptolemaeo, sic tamen, ut rotundi numeri vicini ratio habere-tur. Praestare autem putavi, grarcum hic textum Ptolemaei propius sequi,quam cum ceteris Prutenicas, Copernicum et Alphonsinos, qui arabicamAlmagesti versionem secuti esse videntur, ut hoc pacto conferendi inter seversiones occasionem subministrarem, et quia incertum est, correxerintneArabes in Ptolemaicis istis aliqua, an omnis versionum diversitas a trans-scriptorum incuria sit orta. Paucae sunt, quibus ego manum admovi, velin libro de Stella Nova vel alias. (Ex Tab. Rud.)
Tycho refert: „Jacobus Florentius Amstelodamensis misso huc filio suo globumcoelestem secundum nostram hanc in affixarum locis verificationem, hactenus usitatos•certitudine et solerti elaboratione longe exsuperaturum, adornavit.“ Wilhelmum Ilas-siae Landgravium summopere laudat, qui ultra 30 annos stellas observaverit et c. 400fixarum loca constituerit; aberrare vero in longitudine ubique fere 5 et 6 minutis, dumuterque in latitudine consentiant. Tycho refert rausam differentiae in refractionem a Vil-helmo neglectam et quia per azimutha et altitudines emendationem aggressus sit,„quae ratio nimis lubrica est et variis de causis hallucinationi obnoxia“; mirandumesse, ipsum hac ratione ad tantam praecisionem pervenisse. „Laude sempiterna dig-num est optimi illius principis studium, quod tam arduo conatu tantaque diligentiafixarum emendationem expedire sustinuerit. Optandum foret, eximium hunc laboremin perpetuam Landgraviani nominis celebrationem mature publici juris reddi, nec ejusrei cupidos Suo desiderio nimis diu frustratum iri.“ (Edidisse coustat partem obser-vationum Hassiacarum Willebrordum Snellium I.ugd. Bat. 1618.) — Ex catalogo suoelegit Tycho 100 fixas, quas ad annos 1600 et 1700 secundum asc. rectas et declina-tiones computatas prioribus adjunxit.
Refractiones stellarum aggressus contendit Tycho, deprehendisse se „collatisplurimis praecedentium aliquot annorum animadversionibus“, refractiones fixarum 41'quam proxime solaribus minores evenire. (Cfr. vol. II. p. 403 s., ubi tabulas Tychonisrefractionum Solis, I.unae et fixarum uno in conspectu videre licet.) Causam hujus diffe-rentiae nullam affert, referenda vero est in nimiam, quam posuit, Solis parallaxin,cujus erroris causam Keplerus inquirit vol. III. p. 219 illamque inquisitionem repetitvol. VII. p. 271. — Finem facit Tycho hujus capitis, quo stellarum fixarum locastabiliuntur, trigonometrice inquirens loca 26 stellarum Cassiopeiae ad annum 1572,quae omnes in catalogo stellarum deprehenduntur, additis longitudinibus 24'. Hiciterum repetitum occurrit verbum: „plura de stellis fixis integrum nostrum astrono-micae instaurationis opus suppeditabit.“
Secundum, aut si annum quo typis expressum est respicimus, primum Tycho-nis opus emissum est anno 1588 Uraniburgi, inscriptum: Pe Mundi Aetkerei recen-tioribus phaenomenis liber secundus, qui est de illustri stella caudata, ab elapso feretriente Novembris anni 1577 usque in finem Januarii sequentis conspecta. (Eademeditio, novo tantum titulo et praefatione Tengnagelii instructa, annum prae se fert1603, alia, iterum mutato tantum titulo, annum 1610; editio vere nova prodiit anno1648 Francofurti.)
Primum animadvertit Tycbo cometam in Huenna insula die 13. Nov. paulo anteSolis occasum. Diametrum capitis colligit 5', longitudinem caudae 22°. Distabat alucidiore Vulturis 26° 48' et ab inferiore in cauda Z 21° 19'. Quo accuratius locuscometae prodeat, loca harum stellarum aliarumque 10 insigniorum Aquarii, Pegasi etLyrae exhibet auctor, additis locis earum ex Alphonsinis et Copernici tabulis. Ob-servationes cometae continuatae sunt usque ad 26. Jan. 1578, quo die evanuit. Eademprogressus diligentia, quam deprehendimus in stella nova anni 1572, et qua usus sit
Opera Kepler! VIII. 42