Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
649
JPEG-Download
 

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

649

revolverem, nullam ex omnibus inveni, quae qualicunque ratione cometae hujus mo-tum salvaret, iis sepositis ad Gopernici, post Ptolemaeum astronomiae vere prin-cipis, mundi symmetriam me recepi.“ Ex libro VI. cap. 1. operis Copernicideprehendisse se ait, collatis suis observationibus, cometam exstitisse circa orbemVeneris. Hoc latius demonstrat, haec vero praemittit: „invitus profecto defeci a com-muni opinione de sphaerarum mundi distributione; sed quid agerem, quandoquidemilla usu recepta opinio a veritate deficit, nec enim ipsa vel Solis vel fixarum stella-rum motuum demonstrationum nxoißnar ullo modo polest ferre, cum interim illa alterahis omnibus satisfaciat, et egregie miris modis aequalitatem summam cum apparentihuj us cometae inaequalitate conciliat. Malui ergo in aliorum censuram incidere, quamveritati testimonium non perhibere. Si tamen quis meliora protulerit, certis geome-triae demonstrationibus inclusa, in viam me reduci grato animo patiar.“

Anno 1580 alius apparuit cometa, quem Maestlinus a die 2. Octobris in 12. De-cembrem observavit observationesque suas Ileidelbergae anno 1581 vulgavit. Hicquodque Maestlinus Aristotelicorum auctoritati se opponit idque apertius quam prius,dicens „haec tria hoc octennio nova et insolita in aethere conspecta astra me con-vicerunt, ut quaecunque peripateticorum fuit sententia de cometis, de aeris et ignisregionibus superioribus etc. mihi suspecta sit, quod illa ex physicis vel ex cerehrosuo collectis conjecturis potius, quam rationibus comprobantur, haec vero phaenomenaex naturae penetralibus per certissimam, quam fallere posse impossibile est, paral-laxeos doctrinam eruditis demonstrationibus contrarium nos docent“. Quamquam hicMaestlinus virum se praebet liberioris judicii, in aliis tamen temporis et aequaliumsuperstitionis rationem habet, recensens „terribilia aliquot et portentosa chasmata“(irides, halones, auroram borealem, lances et enses etc.), „quae magno cum mem-brorum tremore“ intuebatur, quae „longe terribiliora fuerunt, quam quae ullis ver-bis explicari possint“, „quibus cernimus Dei iram succensam gladiumque ipsius stric-tum esse, quo feriat omnes longanimitate ejus tanto tempore abutentes“. Sic come-tarum significationes aggressus affirmat quidem, se astronomiae potius quam astro-logiae studia sua consecrasse, astrologicum judicium nullum sibi arrogare posse, contra„ex praesenti rerum statu et prodigiis aliis“ vaticinatur, „longe maximarum calami-tatum, prioribus non comparandarum, longum nexum cometam hunc portendere“. —Observationes hujus cometae non ea subtilitate qua prioris observationes factae sunt,cum die 3. Nov. coactus sit illas partim „propter conjugis et filiolae periculosissimedecumbentium adversam valetudinem, partim propter crebras hinc inde profectiones,maxime vero quod ad scholam Ileidelbergensem mihi proficiscendum fuit, ut si aca-demiae ejus status locique commoditates mihi probarentur, oblatam mathematum pro-fessionem reciperem“. Dic 23. Nov. ex Hcidelberga discedens iterum vidit cometam,peregrino loco pernoctans, inde usque ad 5. Dec. ob aeris intemperiem cometa nonconspici potuit; ultimae observationes factae sunt diebus 6. et 12. Dec. Backnangae,„cum enim sequenti biduo in patriam meam (Göppingam) mihi abeundum, priusquamHeidelbergam commigrarem, et post reditum itineri me accingerem, cum item aerminus clemens tota profectione nec non aliquot diebus post occasiones observandipraeriperet, evenit ut ab ea die cometae positum non amplius notare potuerim“.

Anno 1580. prodierunt Tubingae Ephemerides novae ab anno /577 adannum 1590 , supputatae ex Tabulis Prutenicis per M. M. Maestlinum; ad horizon-tem Tubingensem, cujus longitudo est 29 0 45 ‘, latitudo vero 48 ° 24 '. Ex privilegioCaesaris Rudolphi, huic libro praemisso, apparet, Maestlinum propositum habuisse,hos edere porro libros: compendium astronomicum, commentarium in doctrinam sphae-ricam, arithmeticam, doctrinam triangulorum, commentarium in Cleomedem et in Theo-dosii libros de sphaera, libros de scioterica et aliis instrumentis ad observationes astro-