Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
670
JPEG-Download
 

670

Vita Joannis Kepleri.

selben zu jhren selbst frommen diese alte verständige Mutter, die Astronomia,durch der Tochter Narrentaydung, weil sie zumal auch einen Spiegel hat, nurcyngeschwatzt vnd eyngclogen werden muss.“

Ut astrologici muneris sui aptius quoddam fundamentum reperiret, variosKeplerus expertus est modos. Invenisse enim se putavit, temporum mutatio-nes, quas multos per annos observabat (cf. tom. I. 602. VII. G18), cum certisplanetarum inter se positionibus esse conjunctas, sicut hodie etiam multi homi-nes Lunae phasibus acris mutationes praedici putant; itaque Keplerus in „aspec-tus“ potissimum animum intendit. Hominum consilia petentium fata praedi-cere coactus haud aliud invenit dubitationis effugium, quam ut sua ipsiusfamiliaeque suae fata cum stellarum conjunctionibus comparare conaretur.Keplerus igitur, seu a prima aetate multum in his rebus versatus superstitionistum inter omnes pervulgatae non plane fuit expers seu — quamquam oraculanunquam edebat nisi adhibita ambiguitate quadam neque omisso interrogan-tium statu — vaticinationum eventu inexspectato motus, regulas de ponendanativitate a se datas cum rebus convenire putavit: Keplerus, dico, exemplacolligere incepit, quibus eas examinaret. His exercitiis astrologicis factum est,ut inter Kepleri fata ex ejus natu usque ad annum 1628, quo ejusmodi resnotare desiit, vix quidquam incerti nobis sit relictum; Hanschius quoque in eo,quo Kepleri vitam enarravit, opere iis usus est. Praeterea Keplerus has res astro-logicas tractans reperisse se putavit, cognatorum constellationes aliqua simili-tudine inter se esse conjunctas, quas ut inter se comparare posset magna cumdiligentia de cognatis suis et quo tempore nati essent et quae eorum fatafuissent comperire et colligere studebat (cf. tom. 1. p. ‘298, II. 640, III. 419, V. 261).Keplerus primum de cognatis suis, deinde de se ipso loquitur, quod exemp-lum et nos sequimur, omissis vero quaestionibus heraldicis et genealogieis,quas curiosi apud Grunerum reperient.

Quae Keplerus de se ipso, de parentibus, de avis dixit, propriis ejusverbis aderimus, addentes quae in epistolis et operibus de iis reperiuntur.De nobilitate proavorum Kepleri confer vol. VII. p. 472. Norimbergae eosopifices fuisse et Norimberga Wilam transmigrasse ex hac epistola a Kepleroad magistratum Noribergensem missa apparet (scripta esse videtur anno 1620):

Es seiud verschinen 4. January alberait 98 Jahr verflossen, das meinVhrahn Sebald Kepner seinen Geburtsbrieff von einem Ers. Rath zu Nürnbergempfangen, in wüllichem Ime seines Vaters Bruder Hainrich Kepner auchBurger zu Nürnberg, neben andern Zeugen, dicsse Kundtschaft gibt, dass ervon Sebald Kepnern, Buchbinder, eine lange Zeit in Nürnberg in guettemleimuth beüslich vnd hübig gesessen vnd elilich geporn. Mit welchem Ge-burtsbrieff ermelter mein Vrahn naclier Weil der Statt gezogen, alda meinEhn Sebald, mein Vatter Hainrich vnd Ich geporen etc.

Avus Sebaldus, consul oppidi imperialis Wilae, natus anno 1521.circa Jacobi. Ex relatu ipsius habeo, circa diem Jacobi editum in hanc lu-cem et jam agere 75. annum aetatis. Honores in media aetate adeptus estet gravissimis negotiis pro conditione patriae adhibitus. Omnes magistratusgessit, gratus praecipue nobilitati, maximas inde opes in senectute adeptusest fortuito, nempe ex testamento. Propterea Sol in Medium Coeli ponenduserit, ita tamen ut 2J. in ascendente retineatur, cum ob jam dicta, tum ob in-signem ejus arrogantiam et superbiam in vestitu. Aut si mavis cum Spicain secunda retinere, ut sic o" 9 <f cadat in horoscopum, nihil repugnavero.Est enim iracundus, pervicax, libidinosum fuisse vultus arguit. Vultus rubeus