Vita Joannis Kepleri. 669
Gruneri libro (Job. Kepler. I. Stuttg. 1868), et ex monographia Apeltihausta sunt.
Forrua hujus vitae a nobis compositae est haec: Praemisimus ea, quaeKeplerus ipse de vita sua scripsit quippe maxima fide digna, quorum partem,ne quid praetermissum videatur, repetimus jam tom. I. p. 311 typis expres-sam; nonnulla quae addidimus ex epistolis, quae tomis jam editis continentur,hic sunt repetita. II,ane tabellam ut ita dicam statisticam sequitur contem-platio vitae morumque Kepleri. qua fuerit ingenii animique vi; postremo, quaein literis profecerit, exponilur.
Quae Keplerus de vita familiaque sua memoriae tradidit, ex tomo XX.manuscriptorum Pulkoviensium sunt excerpta. Haec omnia manu propria scriptaKeplerus deposuit apta fore ratus, ex quibus ad certius quoddam fundamen-tum astrologiae perveniret, quam nemo nescit jubentibus Rudolpho et Mat-tliia imperatoribus, ordinibus Styriae Austriaeque superioris et Wallensteniomultos per annos ab eo esse cultam, quo potissimum munere res ad vitamnecessarias sibi paravit, quum quae literis profecit ea aetate parrvi haberentur.Quae pro consiliis astrologicis a privatis accepit dona, haud exigua erant ad-ditamenta salarii mediocris, quod Gratii, Pragae, Linzii, Sagani magistratus etfautores pro munere publico vel privato ei promiserant, quibus additamentissaepe sustentatus est, quum haud raro ejus aetatis tumultibus ordinario munerissui salario careret. Ejusmodi dona erant pecunia, fruges, vestimenta, nummiaurei et argentei, torques, pocula. Jam hic non possumus non affirmare, scrip-tores quosdam, qui Kepleri vitam enarrarunt (Kästnerus, cujus exemplum multisecuti sunt), lamentantes qua miseria Keplerus fuerit afflictus, — Keplerum fameperiisse Kästnerus comminiscitur — valde exaggerasse. Epistolae enim, quibusKeplerus orat rogatque, ut salarium debitum solvatur aut ut ad opera edendaadjuvetur, non nimis sunt habendae, quum graviorum querelarum certioremesse eventum nemo nesciat. Keplerum nonnunquam pecunia caruisse et in-opia vexatum esse non negamus, quum miseriarum belli triginta annorum eumplane expertem fuisse, eum nonnunquam non graviter iis esse afflictum, haudverisimile sit; sed tabulam rerum ab eo relictarum inspicientes (v. infra) haudparvam ei superfuisse pecuniae copiam, majoremque etiam ei debitam fuissevidemus (erant undecim millia florenorum), cujus majorem partem redditamnon esse concedimus.
Revertamur ad notas a Keplero astrologiae causa scriptas. Kepleri deastrologia judicium a vulgari plurimorum aequalium superstitione longe abfuissejam tom. I. p. 291 ss. diximus; quam parvi astrologiam existimaverit, exoperibus ejus astrologicis (tom. I passim.) saepe apparet; testimonio sunt verbaejus (tom. II. 657 de Stella Nova): „Quid ringeris delicalule philosophe, si ma-trem sapientissimam sed pauperem stulta filia, qualis tibi videtur, naeniis suissustentat et alit? si locum debitum illa apud hominum coetus longe stultis-simos aliter non invenit, nisi per hujus simplicitatis intercessiones? Nisi enimquispiam alius prius ita credulus fuisset, ut sese ex coelo futura praedicturumsperaret, nunquam tu ita sapiens factus esses, ut astronomiam (quippe igno-ratam) per se discendam esse censeres. Si nisi per sapientiam ad philoso-phiam non adducimur, nunquam ad eam adducemur.“ Quae verba Keplerusin libro „Tertius interveniens“ ita vertit (Tom. I. 560): „Es ist wohl dieseAstrologie ein närrisch Töchterlein, aber lieber Gott, wo wollt jhr Mutter,die hochvernünfftige Astronomia bleiben, wenn sie diese ihre närrische Tochternit hette, ist doch die Welt noch viel närrischer vnd so närrisch, dass dero-