Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
677
JPEG-Download
 

1590 - 1594 .

677

1593 . Revolutio anni. Cum planetae sint non in locis praecipuis, sufficitut afflicta accidcntiaria valetudo — kephalgia 17. Februarii — et impedimen-tum honorum, status item parentum infelix significaretur. Novembri vocabarMoempelgardum ad Fundionem.

Tubingae crebro placita Copernici in physicis disputationibus candida-torum defendi, et accuratam disputationem de motu primo, quod Terrae volu-tione accidat, conscripsi, jamque in eo eram, ut eidem etiam Telluri motumsolarem physicis, seu mavis metaphysicis rationibus adscriberem.

Consentaneum est, si sunt in Luna viventes creaturae (qua in materiamihi post Pythagoram et Plutarchum anno 1593. Tubingae scripta disputa-tione ludere placuit) illas ingenium suae provinciae imitari etc. In literis adBesoldum datis haec occurrunt de illa disputatione verba: Exstat apud me chartapervetus, tua clarissime Besolde manu exarata, cum theses circiter 20 de coe-lestibus apparentiis in Luna ex meis disputationibus concepisses.

1594 . Revolutio anni. Agebatur de alia promotione in Wirtembergia,tandem 18. et post 28. Januarii proposita mihi Graecensis conditio mathe-matica. Scripserunt Ordines Tubingam de mittendo aliquo. Electas ego sumFebruario. Rogavi meos et principem. Quinto Martii dimissionem a principeimpetravi, 13. iter ingressus; 21. Aprilis viaticum mihi est restitutum, 25. in-cidi in febrem Hungaricam per 14 dies. 24. Maji oratio prima. Simul literasUriae attuleram, quibus mihi conjux destinabatur, ego vero amorem mecumattuleram. Quievi parumper. —

Cum primum per aetatem philosophiae dulcedinem cognoscere potui,universam illam ingenti cupiditate sum complexus, nihil admodum de astro-nomia in speciem sollicitus. Aderat quidem ingenium, nec difficulter geome-trica et astronomica, quae scholarum ordo suppeditabat, capiebam, figuris sub-nixus et numeris et proportionibus. Sed erant illa necessaria studia, nihilquod inclinationem potissimam ad astronomiam argueret. Cumque sumtibusDucis Wirtembergici sustentarer, viderem vero commilitones meos, quos prin-ceps interpellatus in exteras nationes mittebat, tergiversari varie amore patriae,durior ego mature admodum mecum concluseram, quocunque destinarer prona-tissime sequi. Prima se obtulit functio astronomica, ad quam tamen obeun-dam (vere dicam) extrusus sum auctoritate praeceptorum, non longinquitate lociterritus, quem metum in aliis damnaveram (ut dixi), sed inopinato et con-temto functionis genere et tenuitate eruditionis in hac philosophiae parte.Hanc igitur adii instructior ab ingenio quam a scientia, multum protestatus,me jure meo ad aliud vitae genus, quod splendidius videbatur, nequaquamcedere. (Ex introductione in partem II. Comment. Martis.)

Ultimo Februarii die his adiit Keplerus collegium theologorum Tubingensium:

S. Etsi, Clarissimi Domini Doctores, Praeceptores Reverendi, haec functio,quae mihi a Dignissimo D. Cancellario offertur, multis nominibus honestissimaest, adeoque longe amplior, quam illam vel recusare vel multis conditionibuslimitatam expetere sine insignis arrogantiae suspicione possim: tamen cumcognatos et parentes, quorum in potestate sum, consulendi causa hactenusabfuerim, existimo me bona vestra gratia, quid illis hac in re visum fuerit,relaturum. Ac initio, quot et quantas commoditates reperiamus, quae ex eaad me redire possint, non est necessarium prolixius recensere, nisi id pecu-liariter jubeatis vestraque cura dignum arbitremini. Jusserunt igitur hunc D. D.Cancellarii favorem grato animo agnoscere illumque porro quoque studiorumcontentione et vitae integritate demereri. Deinde in oblatam conditionem et