Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
678
JPEG-Download
 

678

Vita Joannis Kepleri.

ipsi consentiunt mihique suscipiendi itineris auctores et suasores existunt.Unum est, in quo parumper haerent et in quo nihil quidem ipsi statuunt, sedsuam tantum sententiam dictantes, rem ipsam Facultatis theologicaearbitrio subjecerunt illiusque consilio stare volunt. Malint nempe, me cummeis aequalibus, inter quos hactenus in hanc spem enutritus sum, in theolo-giam incumbere operamque olim adultam Ecclesiae offerre. Non loquor destudio sacrarum literarum praecipue, quod mihi usque adeo jucundum fecitdivina gratia, ut, quicquid tandem de me fiat, modo ita milii protector Deussanam mentem et libertatem proroget, non cogitem illud unquam intermittere.Sed oritur ex collatione duorum vitae generum haec difficultas. Cum enimnemo sibi soli natus sit, sed talentum quilibet acceperit, quo aliis quoqueprosit: tutius quidem foeneratur et sincerius, qui iis in rebus est, quibus essejubetur; majorem tamen gratiam habet, qui decem, quam qui quatuor talentacomparavit. Mihi vero praeterquam quod jure vocationis aditus ad functio-nem ecclesiasticam patet, insuper etiam Facultas Theologica ante bienniumtalentum meum aestimavit et honestissimo testimonio in ejus studii prorogandisubsidium de Wilensis stipendii prorogatione providit. Quodsi in hoc vitaegenere, Deo juvante, tantos successus sperant avus meus paternus et reliquapropinquitas, quantos eos sperare vult talium virorum auctoritas: arrogantesquidem eos dicere quis possit, et suam potius suorumque quam Dei gloriamet Ecclesiae commodum spectantes; sed certe veniam merebuntur apud cos,qui in humanitatem erga suos humaniter statuunt. Neque tamen haec eodicta velim, quasi hoc argumento me penitus ab hoc itinere dehortarentur.Existimant enim, cum alioquin etiam haec mea vel aetas vel facies nondumpenitus sit apta suggestui, posse mihi facile in literis commendatitiis (quas D.D. Cancellarius procul dubio scribet ad D. Zimmermannuin) de exercitio theo-logico prospici, posse me privatim lectione bibliorum aliorumque scriptorumhoc studium continuare. Quodsi mihi per aliquot annos cum in hoc, tum inomni genere bonorum auctorum versato, postquam judicium adoleverit, spesesset adeundi ministerii Verbi, atque mihi diceretur: Spartam nactus es, hancorna! Deus bone, quam esset haec conditio ex ipsorum sententia. Verum nevideantur pictum ad suum lubitum filio suo postulare statum, ideo super hisjudicium facultatis theologicae, ut dixi, exspectant. Nam et ingrati futurisint, si inconsultis vobis mihi quid praescribant in iis studiis, in quibus opi-tulatores, directores et praeceptores hactenus fuistis; et hoc ipsum consilium,quod scripsi, fatentur ipsi ut illiterati non penitus intelligere, ex re futurumsit nec ne, et fierine possit an non. Suas igitur partes vobis, tanquam alterismeis parentibus committunt, et, sive hoc jam dictum medium, sive aliud proba-veritis, ratum habebunt. Pollicentur etiam, se hoc genus beneficii, quacun-que data occasione, mutuis officiis pro virili compensaturos. Haec mihi exillorum sententia referenda erant. Valete.

R. V. E.

subjectissimus

discipulus

M. Joan. Kepler.

Collegium facultatis theologicae intercessisse pro Keplero, ex hoc patet decretoducis Friderici, d. d. 5. Martii: .... Wir haben Vnsers Stipendiarii M. J. Kepplersvnderthänig supplieieren beneben Ewerem Vnderschreiben, auch D. Zimmermanns zuGrätz eingelegten Zedel, die erledigte professionem Mathematices daselbst betreffend,