684
Vita Joannis Kepleri.
nes Papius (cfr. vol. II. 36), initio anni 1595 scholae praefectus est JoannesRegius (Dantiscanus, Gratio abiit anno 1598 Miilhusam indeque Thoruninm, ubirector scholarum et pastor mortuus est anno 1603). De simultatibus cum Regio ipseKoplerus haec refert: Nactus sum hostem Rectorem. Causa odii, quod videbaripsum ut magistratum non satis honorare et ipsius placita refellere. Itaquemirum in modum me exagitavit. Ego a mutuo quidem facto temperavi, sedtamen passim offensionem et injurias non reticui. Murarium*) adversariumsuscepi, quia, ante cum ipsi benefecissem, sumsi milii libertatem ipsum repre-hendendi, quasi id jure possem. Secretarius Ordinum Speidelius rectori cumcrederet, meam fortunam labefactare coepit sub auctoritate Ordinum.
Plures exstant hoc anno epistolae Kepleri ad Maestlinuin datae, e quibus ea.quae ad vitam Kepleri pertinent, hic repetimus. Ad literas Maestlini, quas ad annum1594 exhibuimus, haec respondit Keplerus:
Felicissimum annum salutemque temporalem et spiritualem in Chro P.
Quantum et spem et vota mea superet, quod literas a Praeceptore meo,viro clarissimo, accepi, non possum satis aperire manifestumque facere. Namtempus et otium omne pridem occupavit necessaria scribendi officium, necopus esse existimo tibi lectori aequo et humanissimo his verborum lenociniis.Gratias ago maximas pro eo, quod exemplaria meo nomine ab H. Tua distri-buta esse intelligo. Quanquam aliter institutus erat tabellarius, ut scilicet isH. Tuae totum fasciculum exhiberet patereturque selegere, quod ad te spec-taret; deinde rogaret in H. Tuae aedibus, ubi stipendiarii et ceteri habitarent,exemplaria üxtepa/.a nemini, nisi qui primam paginam monstraret, exhiberet.Verum illius negliger.tiae prospectum est tua cura et sedulitate, quod ut ni-mium est in discipuli negotio, ita fateor omnem gratiae referendae facultatemsuperare. Certe si impedire hoc potuissem, nunquam fieri permisissem. Ipsumquidem Calendarium adhuc certum est. Frigus inauditum est his in regioni-bus. Agasones in Alpibus plurimi frigore pereunt, quidam, ut pro certo nar-ratur, postquam domum appulerint nasum ut mucum emungunt. Putrescuntnempe ipsis membra, frigore tacta. Et Turea his diebus, quibus literas ac-cepi, videlicet Calendis Januariis st. n. omnem regionem, quae infra Viennamest, Neostadium usque incendiis vastavit, mancipia et praedas abegit. Haecilla fuga est, quam hieme ne fiat deprecatus sum. De stylo vero satis ex-cusavi ad D. D. Ilafereffcrum. De viatico gaudeo vel tandem mihi exemtamesse curam, quae me pessime habebat. Non possum ferre praeceptorum odia,quorum ex favore salus mea pendet. (Curam injecit mihi quidam meorumsodalium, cujus literae mature scriptae, sed tarde admodum sunt redditae.) Deillo vero malefido internuncio alio tempore, cum domum venero, videbo. D. D.Hafereffero scribo hactenus et jam septimam paginam absolvi. Sed quiaid adhuc deest, quod potissimum ipsius cognitioni subjicio, exspectabo aliamoccasionem. D. M. Miiliero quid faciam, nescio. Forsan aegre feret aut insui conterntum rapiet, quod Calendarium ipsi non misi, qui non minus acceteri ad hunc locum me promovit. Sed ita habet, ut dixi praecedentibusliteris. Sufficere videbantur singulis domibus singula. Nec eum in numeromeorum sodalium habeo, cui rude exemplar mitterem, cum ceteris dominispraeceptoribus ligata obtulerim; forsan n. et hoc in malam partem accepisset.Nunc ita comparatum est. ut et ridiculum futurum sit munus, et difficile com-
’) In relatione de Gymnasio Gratiensi anni 1866 rector D. Peinlich recenset interpraeceptores scholae anno 1595 Simonem Murrium, 'Wiirttembergensem.