Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
685
JPEG-Download
 

1595.

685

paratu, nisi rude et dissolutum. Typographo enim et mihi non bene convenit.Summa non amplius est operae pretium, nec ille tanti faciet has nugas, utpropterea irascatur, (Illi multam et officiosissimam ascribo salutem.) Pessi-mum equidem morem affinis tui audio doleoque vicem optimi patris. Sedsancte affirmo, me nihil unquam de eo ne per famam quidem accepisse, nisistupiditatem, si bene memini. Fortassis putabit Dominus socer, me non ex astris,sed ex fama proferre haec judicia. Libellum petitum descripsit M. IlenricusCreberus (olim stipendiarius), qui hic haeret meoque conclavi utitur, obtinendaespe conditionis alicujus. Dedit hoc praeceptoris sui meritis, ut eum, si est,laborem sumeret. Schemata quaedam ego correxi aut construxi. Quid vicis-sim petam, non opus est conjectura. Tuus auditor esse volo. Si fortasse voxperitura metuitur in tanta d'stantia, Emdschochii manus internuncia esto. Quodsuperest, omnibus meis praeceptoribus ceterisque professoribus V. V. Cl. felicis-simum annum precor plurimamque salutem impertior, ut et suavissimae tuaeconjugi.

Graetii 18. 8. Jan. an. 95. Ex. T. Gratissimus discipulus

M. Jo. Kepler.

Maesti in us respondit (d. 4 / u . Febr.) .... Habemus jam philosophiae candi-datos pauciores (12), in exilio enim studiosorum nostrorum tanta copia non est, quan-tam domi habuissemus. Eorum examen ad finem deductum est, restat ut scriptumcomponant, quod ego hodie iis, tanquam decanatus officio fungens, proponam. Medi-tamur item de reditu Tubingam, nam per gratiam Dei intra 6 septimanas nemo ibipeste correptus, nedum mortuus est. Cives oppidani omnes jam nunc ad sedes suasreversi sunt, nostri llerrenbergenses professores ad diem Lunae proximum eodemredire volunt, idcirco et nos non diu hic commorabimur. Dabitur, ut spero, com-

modior respondendi occasio, commodissima foret, si tu ipse (quoniam nobis spem fecisti)hoc vere ad nos venires. Literas tuas heri accepi easque, praesertim quae ad domi-num socerum meum spectabant, ei coram legi, qui plurimam salutem nuncians jubetquietissimum esse. M. Müllero tuam excusationem heri indicare non potui, temporisbrevitate aliisque occupationibus exclusus. At non est ut de ejus offenso animo sol-liciteris, contentus enim fuit superiore excusatione tua, quam ei exposui.

Libellum Rhaetici lubentissime vidi. Is certe hac nocte mihi aliquot horas ade-mit. Video autem, eum ibi triangulorum rectilineorum, sive ut ipse vocat triquetro-rum doctrinam tractare, de sphaericis nihil habet et nititur Canone triangulorum, a seolim edito. Verum non dubito quin libellus is sit jam olim ab ipso conscriptus, ante-quam quae penitiora hujus scientiae sunt plenius perscrutatus fuerat, nec dubium apudme est quin posterioribus temporibus haud pauca huic scientiae adjecerit inventa.

At quod scribis, te meum auditorem esse velle etc., id obsecro disertius mihiexplices, Davus enim sum. Verum enim vero temporis angustia et tabellarii festinatio,qui non recta ad te redire, sed Argentinam et nescio quo alio profecturus est, meurget, ut plura scribere non possim. Tibi vero et M. Crebero pro praestita operahujus libelli maximas ago gratias. Dabo operam, ut fideliter me compensasse dicas.Hisce vale optime. —

Ad haec Keplerus: S. P. D. Literas tuas, Clarissime Domine Praeceptor,4. Feb. scriptas, 4. 14. Aprilis accepi et ad eas per Emdschochium respondi,propterea quod humanitatem tuam intricatae meae manus lectione liberatamvolebam quodque nihil erat, quod tacendum esset. Nam quae et jam tumhic gerebantur, et hactenus plura acciderunt, quae mutationem status meispectant, quibus etiam expediendis tuo mihi consilio opus est, illa omnia D,