Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
687
JPEG-Download
 

1595.

687

tamen omnibus modis mihi prospicio, ne imparatus sim. Peto igitur abs temeo praeceptore, ut si qua in re me monendum, docendum, instruendum cen-seas, id primo quoque tempore facias. Pro quo quid tibi vicissim debiturussim, noli putare quasi minus pensi habeam. Statui, si procedat negotium, exligno recto triangulum duplex geometricum cum mobilibus forulis struere, 10pedum longitudinem, 5 altitudinem, cum pede decussato, ut stet ad perpendi-culum. Inde promiscue locis praecipuis vel meridianas vel septentrionalesstellarum coeli mediationes excipere. Quodsi quas haberes stellarum declina-tiones certo cognitas, essent mihi usui; non enim potero ubique per 12 horasobservare. Duplex triangulum velim, ne ad meridiem convertendo difficultassit in turbato perpendiculo; triangulum non quadrantem, 1) ut possim quotiesopus est destructum mecum portare vel equo vehere, 2) quia lignum con-stantius est in longitudine, 3) ut sit ejus major usus in latitudinibus quibus-dam metiendis, adhibito herculeo lapide. Et tamen hodie modo inihi natumest hoc consilium, cras fortasse displicebit. Longitudines ex posteriori ca-piendae erunt ex ratione itineraria. Ceterum vulgus minutiorum pagorum exnumero passuum in plano, ex prospectu fastigiorum in altis montibus capiam,ut Munsterus docet. Nec puto necessariam ullam de superficie sphaericacogitationem in regione, cujus est longitudo 40, latitudo 20 vel 30 milliarium.

Causae, quibus motus Keplerus Gratio discedendum esse censuit, variae fuissevidentur: lites in collegio professorum gymnasii, rector Regius, qui minus Replerofavebat, ordines denique Styriaci, qui initio non cognoscentes Kepleri ingenium, mathe-maticam, ad quam profitendam illum Gratium advocaverant, parvi habuerunt et alia, quaeminus placebant Keplero, docenda ipsi injungere voluerunt. Duae exstant resolutionesordinum, altera data Decembri anni 1595, altera Januario 1596, in quarum priore haccoccurrunt: „Nachdem M. J. Kepler wegen eines auf jezt eingehendes 96. Jar gestelltenKalenders einkhommen, so wollen die Herrn Inspectores erinnern, ob auch der Kheplerdie Lectura wie seine vorfordern verrichte? Dan solte man ihm allain des Calender-machens halb järlich eine solche Bsoldung, vndt darzu noch auf jede Hereingebungetlicher Exemplar ein sonderbares Extra Deputat raiclien, so hies es gar zu teuer er-kaufft.“ Praecessori Stadio pro docenda mathematica adscriptum fuisse salarium an-nuum 32 florenorum, et auctum in 150 florenos, addita ad mathematicam professionejuris et historiarum. „Es solten etwan vnter den Stipendiaten oder promotis praecep-toribus vorhanden seyn, die zum Nottfall dergleichen vmb vil ain ringers gar gernwurden leisten.“ Inspectores gymnasii, inter quos Zimmermannus, praecipuus Keplerifautor, rem ejus strenue gerebant, ordinibus respondentes: „Bemeldter M. Keplerusist vor 2 Jarn hieher vocirt worden, der sich auch anfangs perorando, hernach docendovnd dann auch disputando dermassen sich erwiesen, dass er bey seiner Jugent eingelehrter vnd in moribus ein bescheidener vnd dieser Schuel alhie ein wohlanstehen-der Magister vnd Professor. Wie nit ohn ist, dass er das erste Jar, wie auch M. Sta-dius seliger, wenig auditores gehabt, diss Jahr hero (scripta haec sunt anno 1595)aber mehren Thaill gar keine auditores gehaben mögen, welches vnsers Wissens nitIme, sondern denen auditoribus (weil mathematicum studium nit Jedermans thuen ist)zu imputiren. Damit er aber sein Besoldung nit vmbsonst einneme, haben wir Imeauf guethaissen D. Rectoris Arithmeticam, wie auch Virgilium vnd Rhethoricam („ethi-cam“ quoque Keplerum docuisse Papius jocans scribit) sechs stund in der wochen iusuperioribus classibus zu dociren anbevohlen, dem er auch gehorsamlich thuet nach-khommen, biss etwan auch in mathematicis publice zu profitieren mehre Gelegenhaitfürfeit. Wäre derowegen vnser guetachten, E. G. hetten Keplerum in seiner Vocationauch fiiro erhalten, Ime sein Jarsbsoldung der 150 Gulden, wie auch für Beschreibung