Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
686
JPEG-Download
 

686

Yita Joannis Kepleri.

D. Papio, fautori meo singulari coram recensui et quia ille omnia jam pridemsciebat me ipso longe rectius, atque adeo certius referre tibi oretenus potest,quam ego per literas: ideo ipsum officiosissime oravi, ne milii, ubi H. Tuamconvenisset, hac opera deesset. Qui non solum id se facturum recepit, sedetiam me praesenti et salutari consilio instruxit, adeo ut nihil restet, quamut H. Tuam majorem in modum rogem, ne dedignetur in mei gratiam ab illodiscere, quae me causae moveant, quo minus existimem mihi diutius atque insequentem annum 96 hic commorandum, deinde vero perpensis iis causis mecertiorem reddat, quid consultissimum existimet. Cumque nolim quicquamcontra obligationem meam facere, illud etiam scire expeto, consulendane sitcuria prius atque hinc me conferam aliorsum. Putat cnitn D. Papius, posseme honesto salario cum aliquo discipulo in aliquam academiam discedere.Denique si opus habeat H. Tua dilucidiore explicatione atque id mihi signifi-caverit (fortasse etiam sine hoc), ego prolixe scribam. Nondum sane, Prae-ceptor benevolentissime, tempus est, ut messem tuorum beneficiorum ex meagratitudine colligas. Quare hanc porro sementem facere ne pigeat, hac certaspe, fore ut cumulate aliquando respondeam, cum Deus mihi facultatem prosua clementia largitus fuerit. Sed non plura addo, ut vel semel breviterscribam, nec te et tua negotia nimium perturbem. Deo vos omnes commendo.H. Tuae conjugi honestissimae officiosam salutem dico. Erit ubi ad D. prae-ceptorem Cellium scribam, si quid novi haec aestas produxerit. Nunc omniacoram D. Papius recensebit. Omnibus autem meis praeceptoribus officiosissi-mam salutem dico.

Vale 7. 17. Maji anno 95. H. T. deditissimus discipulus

M. Jo. Kepler.

Ex literis ad Maestlinum d. 3. Oct. datis (L 9 ss.) apparet, Keplerum c. me-dium anui ad eundem de Prodromo scripsisse. In „notis ad dedicationem Prodromiantiquam“ legimus: x\nno 1595. die !, / 19 . Julii inveni hoc secretum; stalimquead illud excudendum conversus Octobri sequente in dedicatione prognosticianniversarii (^Calendarii in annum 1596), quod erat ex officio scribendum, editio-nem libelli promisi, ut significarem publice, quam gravis mihi philosophiamamanti esset ista conjectandi necessitas. Ex eo profectus in Wirtembergiaminter domestica negotia nihil aeque pensi habui, ac editionem libelli, quaemihi juvenculo, nulla eruditionis fama publica, typographis sibi de damnometuentibus, plurimum exhibuit molestiarum, et erant, qui absurditate motidogmatis Copernicani conatibus meis intercederent. Itaque scripta dedicationeista (I. 97.) Idibus Maji (1596) Stuccardiae, post duos menses reversus sumin Styriam, relicta Maestlino, praeceptori meo, editionis cura pene desperata. —

Quae Keplerus de inventione sua Raimaro Urso (Nov. 1595) scripsit, nimiumlaudans viri hujus „gloriam“, quaeque inde Keplero orta sunt incommoda, ea legunturvol. I. p. 217 ss.

Die 30. Octobris refert Keplerus Maestlino: Ad diem ' 7 * 7 - Octobris hic fuitquidam Baro a Tzernem, qui a superioris Austriae proceribus huc missus est,auxilia sollicitatum adversus rusticos (I. 189). Is me vocat, initium sermonisfacit a certitudine mei Calendarii in articulo de seditionibus, inde postulatuminferioris Austriae ordinum (sic ille dicebat) exposuit, qui cupiant TabulamInferioris Austriae Geographicam a me concinnari. Assensus sum audacter,siquidem id fiat permissu mei magistratus. Nunc igitur, etsi fieri posse dice-bat, ut res impediatur (et tamen mihi quasi de re certa gratulatus est), ego