1597.
691
nicht, oder forum conscientiae gar zu declinirn gesinnet. Vnd was mir in alldiese Weg zu Verkürzung des process, oder Entledigung der ganzen Sachebei der höheren Obrigkheit anzubringen, hiebey von Kürz wegen auch auffmein erstes Anbringen in allen Puncten referierende. Auch Euer Vesten vndEhr. mich vnderthänig Ehrerbietig befehlende.
Actum 17. Jan. ao. 1597.
E. G. vnd E.
Vnderthäniger
Gehorsamer
M. Johann KeplerMathematicus.
Quibus causis mota sponsa Kepleri fidem mutarit, non plane clarum fit e prae-missis et aliis quae supersunt de hac actione testimoniis. Editores „Vitae Kepleri u(Reutlinger et Neumann) sicut et Hanschius in hanc inclinant opinionem, familiamsponsae (pater, Jobst Müllerus, molendinarius et agrorum possessor ad Goessendorf,prope Gratium, dominus erat a Miihleck et generis nobilis, testibus viris, quos mododiximus) in conjugium illud consentire noluisse, nisi prius Keplerus originis suaenobilitatem demonstrasset, eamque praecipue ob causam Keplerum in patriam anno1596 rediisse, ut haec testimonia impetraret. Sponsa Barbara Mulleria primo nuptafuit viro locupleti Lorentio, qui ex ea anno 1590 filiam (Reginam) suscepit. IpseKeplerus haec scripta reliquit: primum conjugium cum di vite et splendido ini-tum durabile non fuit; alterum cum morbido et impeditarum rationum etmalorum liberorum parente (Mark Müller, Styriorum ordinum „Bauzahlmaister“)infelix. Tertium (cum Keplero) cum maximis turbis conjunctum. Nata estmense Junio 1573. Papius Keplero Tubinga Stuttgartiam nunciat (17. Maji): „D.Oberradorfferus et Osius (Gratio) mihi scribunt, se tuam causam sic egisse, ut tibisponsa sit certa, certum matrimonium, modo matures reditum. Idcirco vide, ne jamtuis ipse obstes commodis diuturniore commoratione.“ Quae post reditum Keplerinovae ortae sint simultates inter familiam sponsae et Keplerum, nescimus, nisi quodhaec Kepleri verba rem obscuram aliquantum illustrant:
Speidelius matrimonio aperte restitit nXtovt^ui quadam; nam viduamipse cum amplificatione suae gratiae arbitrio proprio elocaturus et benefacerecharo alicui voluit. Zeilerus est, in quem maxime exarsi omnium. Causamultiplex. Prima origo, quod insolenter usurparem uxoris ipsius bona. Ibijam ille mihi colaphos meditabatur. Mihi causa justa, uxoris dotem petere,modus forte minus humanus, irritare petendo. Ille vero injustus, qui utrum-que negabat. Ex eo accessere injuriae uxorum, mea dicendi intemperantia.Postea rei compositio ipsa plurimum adjuvit. Demonstravit ille singularemnXeoret-uti’, ego singularem iram contra eam. Cum Müllero causae eaedem.Illius injuria in me contemnendo vel carpendo, quae meam per opinionemmajor fuit, quam re ipsa. Filiam privignam seducere et abalienare volebat.Hoc pertinebat ad meam injuriam, contra ego irae acerbitate provocavi ipsum,ut mihi extrema quaeque minitaretur. Cum fratre causa rixae primo ipsiusvanitas morum, deinde mea reprehendendi libido, ipsius immodica postulata,mea tenacitas. — (Ex „thematis“ descriptione, concinnata hoc eodem anno 1597.)
Dum epistolae Kepleri annorum 1595 et 1596 majore ex parte de conscribendoet edendo Prodromo agunt, hoc anno Keplerus de distractione libri, de sumtibus protypo, de „opere argenteo“ et de iis cumMaestlino disserit, quae ille libro addendaet in manuscripto corrigenda censuerat. Cfr. vol. I. p. 28—37, 77 ss.
45*