692
Vita Joannis Kepleri.
H&ud parvi momenti sunt literae Kepleri mense Aprili ad Maestlinum datae,e quibus haec repetimus. Quod tandem aliquando elephas meus peperit, necinterea temporis ulla libello meo difficultas a Scripturae S. defensoribus, quodmetuebam, objecta fuit, equidem Deo conditori devote gratias ago. Faxit isut, quod ego publice quaero, passim apud sanos et copiose sequatur ex jucun-dissima speculatione, scilicet ut fides de rerum creatione hoc externo admini-culo confirmetur, conditricis mentis natura cognoscatur majorque nobis quoti-die fiat inexhausta illius sapientia, atque adeo ut vel tandem homo suaementis vires justo modulo metiatur et intclligat, cum Deus omnia ad quanti-tatis normas condiderit in toto mundo, mentem etiam homini datam, quaetalia comprehendat. Nam ut oculus ad colores, auris ad sonos, ita menshominis non ad quaevis, sed ad quanta intelligenda condita est remquequamlibet tanto rectius percipit, quanto illa propior est nudis quantitatibusceu suae origini; ab his quo longius quidlibet recedit, tanto plus tenebrarumet errorum existit. Affert enim mens nostra suapte natura secuin ad divina-rum rerum studia notiones suas, in praedicamento quantitatis exstructas; qui-bus si spolietur, nihil nisi meris negationibus definire potest. Hinc illa Calvi-nistarum imtaaig ad nomen praesentiae illocalis. Nam et vox (praesentia)et res intellecta sub voce desumta est ex conditione hujus seculi, loco et tem-pore constantis, digitumque vel cautissimis ad quantitates intendit. Haec etsimilia si quilibet ex occasione ex meo libello desumta secum perpenderet,opinor uno gradu propius conventuras partes in religione dissidentes. Sedenim ex musca fiet hoc pacto denique elaphas. Ego quam sim hoc nunciorecreatus, dicere rectius non possum, quam si tibi sollicitudinem mariti propariente uxore gaudiumque ex denique nato puero ponam ob oculos. Quamvishaud parum meam festivitatem interturbat remora, quam meus iste partus tuoscripto objecit simulque totius Europae exspectationem de illo diutius sus-pendit. #)
Et quando quidem in hanc mentionem incidi, quaeso te Praeceptoramantissime per mea et tua quinque corpora, ne aegre feras cogitata meade Calendario tibi explicantem. Novi equidem, quae tu suscepisti defendenda,ejusmodi firmata esse argumentis, quae non Clavi neque cunei, imo ne totaquidem coeli machina solvet. Etiam illud alterum teneo firmiter: parum etminimum quid esse commoditatis ex correctione (si maxime perfectam finga-mus) paschatis, nihil omnino ex exeratione 10 dierum sequutae, quo se ven-ditare jure possit Gregorius contra J. Caesarem. Neque sum in illo inanimetu, ne mundus eo usque duret, dum pascha in autumnum et coelum interram cadat. Quin imo hoc esse puto correctionem hanc ordini politico,quod quinta rota currui. Illud etiam cum theologis sentio: circumspiciendumfuisse non frustra, ne qua lateat anguis in herba. Neque me fugit politicummagistratus consilium, qui adversariorum ingenium cognitum habet, et quantussui tacitus apud illos contemtus ex receptione Calendarii secuturus sit consi-derat. Mordet enim vel sola cogitatio victi propositi.
Haec cum ita teneam, in ceteris in magna sum haeresi. Quid enim agat
•) Maestlinus in literis, ad quas respondit Keplerus, absolutionem typi nuueiaveratet huic relationi haec praemiserat: Longa mora fuit', speravi id brevi absolutum iri, ideopassus sunr, ut interea meum scriptum differretur idque meo ingenti cum incommodo. Naminde accidit, ut meum contra Calendarium novum scriptum ante nundinas absolvi non po-tuerit, cujus gratia in magnam apud senatum amplissimum reprehensionem iucidi. Itaquevere mihi accidit secundum illius symbolum: „dum aliis inservio, ego consumor.“