1597 . 1598 .
699
Crusius (subscribit: 6 «os Kqovbios): Nudius tertius tuäm epistolam accepi, quaemihi pergrata fuit. Erudita enim, humanissima, benevolentissima. Ad quam quantumnecesse est respondebo nunc. Pag. 123. Paraleip. scribo: „oppidum et arx Wice-gradum Blindenburgumque.“ Ita enim mihi relatum erat. Ibi in epistola tua est ex-plicatio plurium locorum aut vocabulorum peregrinorum, pro qua gratias ago. DeMariae Christiernae vero nomine gratias item ago. Aliorum scripta Annam Christinam
vel Christianam perhibebant. Nescio an avus tuus maternus, qui se magnae
grandinis anno natum putat, de anni 1509 grandine, an sequente aliqua loquatur, cumse non supra 83 annos natum existimet. Forte 1513. anno, quo magnum frigus pono,natus est. Quaere diligentius. Forte tamen ille 87 annorum est; utinam verum in-venirem. Gaudeo, non reprehendi a te judicium meum de xpvora o&ovu, sed id
etiam cum Melissi carmine convenire, quod carmen antea nunquam videram. Dabooperam omni modo genesi illius principis comparandae; si accepero mittam. Si tuprior nactus. fueris, quaeso mihi etiam mittas et simul tuum de ea judicium. Item numhabeat in insignibus tres dentes, sicut his diebus andivi. Hoc juvaret meam exposi-tionem toi» obovzog tov xpvaov. Significa mihi, num etiam aliis M. Iluefus epistolamillam meam legendam dederit et quid judicent. Avum tuum paternum Ilenricumomnino vere dixisse judico, se et fratrem fuisse equites auratos Romae creatos abImperatore Sigismundo. Nam hic 1432 Romae creatus fuit Imperator. Utinam haecsuo tempore scivissem de tua antiqua familia; profecto inseruissem operi meo. Sed ad-huc faciam, si opus recudetur fortasse; sed forsan non vixero tam diu.
Ex literis Crusii datis d. 3 / 13 . Apr. 1597: Tuas literas, in quibus de duobusnumismatibus scribis, accepi. De quibus in praesenti nil certi respondere possum,sed dispiciam, nec tacebo, etiamsi nihil reperero. Ut antiquitates Styriae feliciterconquiras, valde opto ac magis, ut feliciter cum honore tuo et multorum gratulationealiquando prodeant.
Heri Stutgardiae suspensus est Chrysogonus ille celebris, pseudochrysopoeus,aurata veste eductus. Ingens multitudo spectantium fuit, advenientibus etiam a 10milliaribus. Dextrae manus amputatio decreta fuerat, sed mitigatio Principis duostantum digitos abstulit.
Christus 0. M. intersit nuptiis vestris honestissimis, to vöoiq xavzozt v/ttr oivnvnouav. 'KnoiDOn.
1598 . Revolutio anni: Trinus jy QJ. in radice significat aliquid magnum.En filium! Natus est filius Henricus Kepler d. 2. Februarii. Constel-lationes largiuntur ingenium nobile, corpus, digitos, manus agiles, mathema-ticis et mechanicis artibus aptum. Luna in Q fj imaginativem vim fortem,industriam, suspicionem, tenacitatem; ex utraque curae, profundae cogitationes,devotio, miseratio, tristitia, — anmiietig. — Ascendens iu □ © adjuvat illa,et cum luminosiore ^ australis in ortu, pertinacem et indomitum significatet magna suscipientem. — Baptizatus a Jo. Seussio; patrimi: H. Osius, con-donator in aede evangelica, dicta @tifft3=,Ktrdjen / Amalia Speidlin, secretariiProcerum uxor, nata >§immelret<$in.
Vaticinia Kepleri de ingenio et fortuna filioli, quibus se exercebat in rite con-stituendis thematibus coelestibus, irrita erant; Keplerus Maestlino (d. 11. Jun.) refert:die 1. Apr. aegrotare coepit, mortuus est die 3. Aprilis hora 12 meridiana,dimidio minus dies natus sexaginta. Ex pallore cadaveris in lateribus colle-gerunt, apostemate capitis exstinctum esse. Desiderium ejus uxori meaenulla dies leniet, mihi illud cordi est, „vanitas vanitatum et omnia vanitas“.Pergens in judicio astrologico, quod supra incepit, de se ipso dicit Keplerus: Plane-