698
Vita Joannis Kepleri.
videbitur, quibus ego duobus propugnatoribus non dubitabo totius orbis jamexcitatas insectationes forti animo sustinere. Sin autem id consecutus fuero,ut quae insunt infirma, inepta et puerilia, qualia milii per aetatem inultaexciderunt, censura volueris notare, an ego non rursum hujusmodi reprehen-sionem totius mundi, si esset, assensui praeferam? Exemplaria non dubitoquin antea habeas, quare facile patior, ut difficultas transmittendi per tantumintervallum a mittendo me avocet. Tuorum autem operum ad nos nihilperfertur, quaeque de te sciebam, ex Maestlino didiceram. Dabis igitur veniam,si quibus in locis tui nominis mentionem faciens injuriam tibi tuaeque bypo-thesi faciam.
Plura dicturum quaesiturumque reverentia me retinet. Aperi luctanti vociviam scriptis ad me paucissimis, efficies enim ut tibi demonstrem, quanto simdiscendi quam laudis cupidior. Vale, Vir nobilissime, meaque tibi studia com-mendata habe.
Id. Dec. 1597. Nob. et Magn. Tuae reverentissimus
M. J. Keplerus, 111, Styriae Procerumin Gymnasio Graecensi Mathematicus.
Raimarus Ursus hoc anno respondit ad literas Kepleri anno 1595 datas(v. p. 686), exemplar expetens Prodromi, simul eo usque progressus est homo gloriaecupidus Tychouisque auctoritati astronomicae magis magisque crescenti invidens, utliteras illas Kepleri praefixerit tractatui suo, quem inscripsit „De Astronomicis hypo-thesibus.“ Tycho tractatum hunc simul cum Kepleri epistola ad ipsum data (menseDecembri), accepit et motus Ursi calumniis, quibus refertus est tractatus ille, Keplerumadiit (Aprili 1598) quaerens, quibus motus causis hominem hunc tantis laudibus orna-verit. „Cuperem, inquit, ut primo quoque tempore apud me declaratum relinqueres,an tibi gratum sit, quod sic fecerit (literas Kepleri publicaverit) et quid de scriptoisto virulento sentias.“ Excusatio Kepleri aliaque quae ad Ursum illum pertinent le-gantur vol. I. p. 220 ss.
Herwartus ab Hohenburg, Bavariae cancellarius, primum hoc anno perliteras adiit Keplerum, petens per Jesuitam Grünbergerum, qui Gratii mathemata pro-fitebatur, ut judicium sibi ferret de loco quodam Lucani, in quo astrologica occur-rant. Responsiones Kepleri, datae d. 17. Sept. et 24. Dec. 1597, legantur vol. I. p. 60.61 et vol. IV. p. 73—87; ex posteriore hunc paragraphum repetimus:
Cum accepissem literas Tuas (24. Oct.) et animadvertissem, ut tibi satis-facerem nonnihil mihi laboris esse subeundum, jam tum omissa cura celeriterrespondendi coepi mihi otium dispicere. Quibus enim occupationibus (quamviset privatus et juvenis) distringar, non est operae pretium recensere, nisi utt idsummatim dicam, me vix respirare. Cum igitur dedita opera rem in feriasnatalitias rejecissem, ut tamen tanto essem paratior postmodum, interea mon-nullas horas aliis laboribus, me hercule conteratis et poenitendis, furto qiuasi■ereptas in lectionem Lucani, Caesaris et utriusque Ciceronis epistolarum volu-minis insumsi. —
Ex literis prioribus haec tantum notamus, quae ad Joannem Baptistam F bek-lemm pertinent, electoris Maximiliani I. Bavariae ducis praeceptorem. Petit Kep-lerus, „ut Herwartus se Doctori Ficklero, viro clarissimo, qui consanguinitate paremtessuos attingat, commendet“. Vitam hujus Fickleri vide apud Grunerum p. 30 s.
Duae supersunt epistolae Martini Crus ii, celebris illius professoris Tubinigen-sis, ad Keplerum annis 1596 et 97 datae, e quibus apparet, illum respondlisseCrusio, quaerenti de rebus chronologicis et genealogicis. Die 9 / 19 . Junii 1596. sciribit