Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
701
JPEG-Download
 

1598.

701

insolitis inundationibus, quae etiam mense Augusto fuere, impediti, nonultra 30 convenerunt). Tandem 17. 27. Sept. ante Solis occasum univer-sos nos princeps urbe migrare et post finitos primos 7 dies exire provinciisatrociori commendatione jussit. Itaque de consilio et jussu procerum exivi-mus, relictis conjugibus, hinc inde dispersi in Ungariae et Croatiae fines,ubi Caesar imperat. Salaria obtinuimus nihilominus, viatica insuper ac-cepimus, jussi hanc sic tolerare fortunam, dum conventus habeatur. Is ad-huc speratur. Ego post mensem redii, jussus a principis ministris, qui meexemtum dicebant. Supplicavi tamen, uti, quia generale esset decretum, prin-ceps officium meum neutrale esse exemtum declararet, ne illo decreto veniamin periculum, si morer in provincia. Responsum est his verbis: „Ihr Durchl.wollen auss sondern gnaden verwilligt haben, dass Supplicant Ungeacht dergeneral ausschaffung etc. noch lenger allhie verbleiben möge. Doch soll ersich allenthalben gebiirlicher Reschaidenheit gebrauchen und sich also Vnver-weislich verhalten, damit Ir. Durclil. solliche gnad wider aufzuheben nit ver-ursacht werde.“ Dicitur princeps delectari meis iuventionibus, et Mancchioquidam consiliarius solet ad me scribere, unde faventem habeo aulam. Quidautem? Manebone? At ex omnibus tribus provinciis exacti ministri publici,latent hinc inde privati in arcibus. At si quis civi principis venienti petentiporrigit sacramentum, et ipse pellitur. Civibus imperata 20. Nov. parochiaurbis, a qua petant baptismum, benedictiones conjugiorum „und andere der-gleichen heilsame Sacramente und Goltesdienstbesuechungen“. Ibo igitur ?At uxor adhaeret bonis suis et spei bonorum patriorum. Videntur omnia dese-renda, atque ipsa adeo privigna mea 8 annorum, paulo post papatui initianda,si matrem amittat. Tum quis scit, qui status nos sit post haec excepturus.Maturuit vindemia irae I)ei etiam apud nos. Tumultuantur omnia. Itaque,quod jam pridem ago, agere pergam. Neque Wirtembergico supplicabo, prius-quam penitus extrudar, neque si qua Stuccardia mihi imminet vocatio, im-pediam aut impeditam optabo. Nam si talis causa horologii vocatio venerit,semper mihi erit integrum, deliberare de amplectenda aut declinanda illa. Nisialiud tu et Collegae et D. Ilafenrefferus consulatis, quorum omnium consiliaetsi foeda hac manu et pictura literae ex animo tamen et cum debita reve-rentia expeto: praestetne me hic agere mathematicum, qualem Tycho (rationeloci non eruditionis) in Dania, solitarium sc. nec nisi scriptis olim loquentem,an vero venari occasiones loquendi de cathedra in aliqua forte academia?Quam quaestionem loco valedictionis et officiosae salutationis omnibus propono.Valete, pro nobis orate. 9. Decem, st. n. 98.

Ex T. Notus M. Kepler,

Procerum Styriae Mathematicus.

Herwarto de eadem calamitate scripsit d. 16. Decembris: Quaeris de meisstudiis et operam polliceris adjutandis meis observationibus. Et humanitatemhanc jam pridem degustavi, gratus agnosco, nec me hercule contemno autrejicio. Ceterum in haec tempora incidimus, in quibus hebescere solertissimicujusque aciem, defervescere ardorem, conatus opprimi necesse sit. Quid enim?in Styria maneam? an discedam? Neque me reprimo, qui studiorum tibimeorum quam penitissimam notitiam aperui, quin et affectus animi patefaciam.Quod tu fortasse gaudes (ut sunt humana), id me dolere acerbissime necesseest. Christianus sum, Augustanam confessionem ex institutione parentum, exrationibus saepius ad trutinam revocatis, ex tentationum quotidianarum exer-