702
Vita Joannis Kepleri.
citiis hausi, hanc amplector, simulare non didici, seria in religione tracto, nonludicra, quare et serio de religionis exercitio, sacramentorum usu satago. Quidautem? Ejecti sunt hisce provinciis, quibus internunciis hactenus cum Deoegi, quibus aliis agere possem cum Deo, ii non admittuntur. Ad haec salariovivo pro conditione loci perquam tenui; spes erat auctionis in posterum: quisaugebit? Proceribus ademti sunt omnes, qui religionem, qui artes magisnecessarias tractabant; solus superest mathematicus, quo carere omnium facil-lime posse persuasum habent. In tanta exacerbatione, tot bonorum virorumexiliis, qua fronte otiosis meis speculationibus amplius quidpiain petiero? Ita-que si languent mea studia, si conatus intercidunt, si exoptatissima M. Tuaepromtitudine ad promovendas meas observationes et conficienda instrumentain praesentia uti nequeo, habitationis sc. incertus: culpam omnem in religionis,in familiae curam conferes.
Ilis turbis, quae per annum sequentem durabant, Keplerus non impeditus astro-nomiam excoluit, observationes astronomicas continuavit et epistolis ad amicos et fau-tores datis acceptisque solatium petiit in sollicitudine, quam attulerunt res desperataeStyriacorum, Lutheri fidei addictorum. Calendaria quae edidit in annos 1598 et 1599exhibuimus vol. I. Epistola dedicatoria Calendarii posterioris ad „Styriae provincia-les“ data est die 1. Septembris medias inter turbas, quas descripsit Maestlino. In-quirit Keplerus, quod anno priore inceperat, in quantum fidendum sit astrologicispraedictionibus, aegre fert incertitudinem astronomiae in constituendis eclipsium tem-poribus et ut munus astrologi rite absolvat, e constellationibus planetarum verisimiliadeducit de statu futuro exterorum, quasi res in Styria plane placatae existerent.Maestlino refert (9. Dec.) se excusans: Multa sunt in Prognostico meo, quaeaut excusanda sunt diligenter, aut meae nocebunt existimationi apud te.Summa haec est: scribo ego non vulgo, neque doctis (nisi paucissimis), sednobilibus et praelatis, qui scientiam aliquam sibi arrogant rerum, quas nes-ciunt. Ultra 400 vel 600 exemplaria non distrahuntur, nullum extra limitesharum provinciarum effertur. Itaque mihi vel nostro astrologorum coetui apromiscuo vulgo, a doctis per Germaniam non est metuendum. Id unum ago,ut veritatem ego (cujus assertor sum promtus semper, non semper idoneus)ad meum commodum vertam. In omnibus prognosticis id ago, ut de promtissententiis, quae mihi verae videntur, gustum aliquem jucunditatis et maje-statis naturae praebeam illis meis lectoribus, si forte per hoc excitentur adme tanto majori salario alendum. —
Disquisitiones, quas anno 1597 instigante Herwarto inceperat, hoc auno Kep-lerus continuavit, multum consumsit temporis in computanda conjunctione Veneris etMercurii anno 9. p. Ch., ad Lucani locum pertinente, explicat modum observandistellam polarem et cui inserviat haec observatio graviori scopo (v. s.), recenset ob-servationes suas mense Septembri habitas (16. Dec.). Prius (Aprili mense) longiori-bus literis ad Ilerwartum datis egerat 1) de libella nautica et natura magnetis ibiquerefert, se ante biennium Monachium transiisse et in bibliotheca globum Apiani in-spexisse etc. (II. 812). 2) Prodromum suum, refert, id esse quod verbum significet;secuturas dissertationes cosmographicas de universitate , de mobilibus, de globis, derelatione coeli et Terrae. Ad cosmographiam multum interesse scribit, scire numverum sit, quod Copernicus doceat, orbem Terrae habere se instar puncti ad amplitu-dinem fixarum? Proponit Herwarto experimenta, quibus hoc dubium tolli posse cen-seat (cfr. I. 63). 3) Comparat ea, quae Ursus, Tycho, Lansbergius, Roeslinus etMaginus de mundi ratione proposuerant et concludit: „hypotheses non novae sunt,sed forma nova, mixtae sc. sunt ex antiquis et novis Copernici.“ Res suas familiares