1598.
703
verbo tAngit, gratias agens pro munere ab Herwarto sibi transmisso: »quid impediat,indigentiam meam, qua munus tuum augetur, coram te fateri nolle viro tali,cui tabique nemo persuadeat, mathematicos ex aura vivere et sola ingeniigloria contentos esse posse.“
Multa sunt et diversissima, quae Keplerus hoc anno cum Maestlino per literastractavitt. Mense Martio observatam a se esse die 7. eclipsin Solis narrat et quaratione calculum instituerit (II. 16 ss.); simul sententiam suam de iis proponit, quaein astrologia retinenda censet. Specimen astrologiae suae proponit Maestlino, nativi-tates comparans filii Maestlini et sui, natorum Februario.
De Prodromo refert Maestlino, nondum obtulisse se librum „proceribus“, quo-rum praecipuorum optimis utatur voluntatibus, negotium commisisse Marescalco Ho-norio a Saurau, qui ipsum dimiserit cum hac voce: „quod differtur non aufertur.“Lugens mortuum nunciat scholarum Styrensium inspectorem et theologiae professoremin gymnasio Gratiensi W. Zimmermannum d. Martii, addens: Cum circa eos diesvalidi perflarent venti, dixerunt adversarii, animam haeretici per aerem cir-cumferri.
In iisdem literis redit Keplerus ad „opus argenteum“, quo inventionem suamper automaton coeleste repraesentare voluit, prioribus annis saepius dictum; comparatid opns cum inventionibus veterum in literis germanicis d. 11. Junii et latinis d.21. Augusti, et sensa sua pluribus explicat (cfr. I. 80 ss.).
Chronologicas quaestiones adiit Keplerus, monitus a Maestlino, initio facto apositu planetarum initio mundi, in literis datis d. 11. Junii, ibidemque refert illi, quaeHafenretfferus (I. 37) de Copernico scripserat. Sententiam suam his proponit verbis:Tota astronomia tanti non est, ut unus ex pusillis Christi offendatur. Cumitaque pars maxima doctorum etiam ad hanc astronomiae sublimitatem intel-lectu suo non ascendat, age Pythagoraeos imitemur. Privatim nos qui adit,communicemus illi candide nostram sententiam. Publice taceamus. Cur astro-nomiam astronomia perditum imus? Totus mundus hujusmodi scatet homini-bus, qui parati sunt totam astronomiam, si Copernico mere adhaereat, mundoejicere commodisque artificum obsistere. Artifices vero ex se ipsis vel ex auravivere non possunt. Quare ita in astronomicis agamus, ut fautores astro-nomiae retineamus et ut ne esuriamus. Ad Chronologiam redit Keplerus inliteris d. 9. Decembris, respondens ad Maestlini dubia de positu planetarum, quemultimo capite Prodromi inquisiverat Keplerus. Recedere se dixerat Maestlinus a com-muni chronologorum sententia, inprimis in numero 4S0 annorum (1. Reg. 11.) et sicconcluserat: „in summa, oportet ut calculus astronomicus cum calculo temporum exsacra historia connexus permaneat et una procedant.“ Ad haec Keplerus respondittotum se in chronologiae Judicum consideratione collocans, non impeditus temporumdifficultate, hanc chronologiam ipsi totos saepe dies, imo septimanas abripere, et collectisex bibliis plurimis testimoniis (IV. 65 ss.) Maestlini judicium sibi expetit, qui d. 22. Jan.1599 respondit: „intelligo, quam diligenter pleraque loca notatu digna legeris et mequoque de multis, quae non adeo animadverteram, admones“. Quae ad haec respon-derit Keplerus (26. Febr.) leguntur vol. IV. p. 70.
Quae hoc anno, sicut prioribus annis et sequenti 1599 cum Maestlino et Tychonede Raimaro Urso per literas egit Keplerus, leguntur vol. I. p. 217 ss.; Tychonis judi-cium de Prodromo, datum mense Aprili, exstat vol. I. p. 43.
Zehentmajerus, secretarius Baronis ab Herberstein („fratris capitanei provin-ciae Stvriae“ cui Prodromus dedicatus est), amicus Kepleri, varia cum eo egit per literas,quorum memoratu digniora excerpsimus (Kepleri responsiones omnes desiderantur.). Con-stitueram, scripsit Zehentmajerus (15. Nov. ex arce Guttenhag), antehac in Ungaria exu-