706
Vita Joannis Kepleri.
De munere, quod supra dicit Keplerus, sibi transmisso Maestlinus gratias agensd. 22. Aprilis de matre Kepleri refert, illam die 17. Aprilis Leoberga ad se venisse,„matronam vel viduam piissimam.“ Quaesivisse matrem de pecunia, quam KeplerusMaestlino debeat, et neganti, Keplerum unquam aere alieno sibi obstrictum fuisse, re-spondisse, se in ea persuasione fuisse, ac si Keplerus Maestlino 200 florenos deberetatque se propter dilatam solutionem, quam filii nomine praestare debuisset, male audi-turam esse. „Ex quo animadvertere videbar, quasi ob alium aliquem finem istud eipersuaseris. Postea protulit candelabrum tibi mittendum atque numeravit lios, quos
inclusos invenies, 15 florenos. Rogavi eam, ut apud me permaneret diutius,
praesertim ad prandium. Sed maturavit reditum; inauguravimus tamen poculum, proutipsa scilicet bibula est.“
Ad haec respondit Keplerus d. 29. Augusti, praemittens astrologica, nativi-tates comparans filiarum eodem fere tempore natarum: Mortua est filia mea Su-sanna apostemate capitis. Quam si brevi pater sequatur, nihil illi inopinantiaccidet. Cum enim passim in Ungaria cruces sanguineae in liominum corpo-ribus etc. appareant, primus ego in hac urbe, quod sciam, cruciculam in si-nistro pede conspicatus sum. Verum est, aes alienum ad 200 lior, mihi
incumbere, quod matri saepius per literas inculcavi. Cur autem te creditoremexistimet, causa haec est: quoties aliquid daturam se mihi est pollicita, jussiut apud te deponeret. Ex candelabro elucet candela maternae benevolentiae,quam amplector.
Haec sequitur longior explicatio studiorum, quibus tunc occupabatur Keplerus,de rationibus harmonicis (cfr. I. 197—203), relatio de lite inter Ursum et Tychonem(I. 234), de Roeslino et M. Crusio (IV. 72), quaestio de refractionibus et magnetisdeclinatione (II. 412, 815.), denique his finem facit: Non possum praeterire, utte orem, Praeceptor humanissime, consilium mihi suppedites, si quando usuveniat, ut extrudar ex hoc loco, aut exigar tot incommoditatum objectu:quorsum ergo praecipue animum intendere debeam. Nam hic, etsi vitamihi supersit, non videor diutius haerere posse. Nec mihi plus est respi-ciendum ad jacturam opum, quam ad ea, quibus natura et instituto vitaedestinatus sum, perficienda. Plura non addo, nisi ut hoc te moneam, consi-lium me petere, non auctoritatem. Nam scio, ut invidia careas, auctor esse nonvis. At consultor esse minori metu potes. Ipse de me statuam, tu quae tibividentur, ea me mone. Sed et hoc monendus es, non posse me gravissimisde causis ecclesiasticum munus obire: quando majori sollicitudine et angorediscruciari nunquam possem, quam si jam hac conscientia in illa palaestraessem inclusus. At professionem philosophicam quamcunque spero me cumornamento academiae in quam venero, si non statim at non multi temporislapsu facturum. Qua occasione simul animum ad medicinam adjicerem. Sedquia ante menses aliquot commune totius collegii philosophici et ipsius quo-que Hafenrefkri consilium ad me perscripsisti, eique consilio nova haec measollicitudo adversari et obstrepere videtur: dicendum igitur mihi est, quid meimpediat, quo minus illi paream. Placebat vobis, tantisper me in stationehac mea permanere, dum extrema necessitate ab ea detrudar. Argumentavobis haec tria potissimum fuisse colligo: conscientiam, utilitatem, periculum.Nam quia ceteris exclusis locus mihi soli relictus est, sperabatis, fore ut hujusmeae morae esset aliquis usus in ecclesia aut schola. Scripseram etiam,metuere me, ut privigna mea deserenda sit, irretienda paulo post blanditiisadversariorum, et pellicienda in pontificiam religionem. Id quo caveretur,quidvis faciendum censuistis. Deinde, quod utilitatem attinet, in meis literis