Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
707
JPEG-Download
 

1599.

707

significavi vobis certissimam jacturam bonorum uxoris meae, si locus sitmutandus. Quia igitur certum penes vos minime erat, inveteraturane sit liaecmutatio nec ne, nihil hic temere, nihil vana quadam desperatione corrumpen-dum esse putabatis, quod nequiret in posterum restitui. Denique monebatis,eventum profectionis meae in incerto esse fierique posse, ut Cliarybdin vitansin Scyllam incidam. Et haec quidem argumenta tum valuerunt: jam post-quam ex hac annua veluti crisi de turbarum harum exitu deque venturis tem-poribus judicium facere didici, respondendum est aliquid ad oppositas ratio-nes. Quod quidem faciam, exorsus ab ultima. Quaecunque me namque for-tuna sequatur alio profectum, certum habeo, atrociorcm non futuram, quamquae nobis impendit durante hac Reip. nostrae forma. Ventum est jam adexilia civium: quae indicta sunt, repraesentari nondum coeperunt, postquamprincipi cives supplicarunt, responsumque differtur. Qui ex aula in hanc men-tionem incidunt, graviora minantur, quorum voces si oracula sint, nunquamcommissurus est princeps, ut vel Lutlierano locus in urbe sit, vel libera mi-granti potestas avellendi, commutandi, vendendi bona sua. Confingentur doli,quibus in crimina majestatis implicentur cives, ut rapinae praetextum habeantjustitiae. Carceres primo parati erunt, tum multae pecuniariae, quibus illiredimantur; denique bonis dissipatis exilia. Et jam quidem incipiunt irrogaremultas pecuniarias. Qui infantem ad verbi ministrum in arce aliqua vicinadegentem defert baptismi causa, qui S. Coenam accipit ex institutione Christi,qui conciones Evangelicas adit, majestatem laesit. Qui Psalmum intra urbemcantat, qui postillas, qui Biblia Lutherana legit, urbis territorio meretur arceri.Qui in coemeterio pompam hortatur ad preces, qui morienti consolationem sug-gerit, gravissime peccat et nolvnija'ßioyp est. Ilaec enim omnia sunt in de-cretis. Nullum hic discrimen inter civem et ministrum provincialium in ex-secutione servatur. Milii in vindictam contemti ministerii urbici multa 10 thale-rorum indicta est: dimidium precibus redemi, reliquum prius erat praestan-dum, quam possem filiolam inferre sepulchro. Alius, quod populum erat ex-hortatus in coemeterio, nulla mentione invidiosae causae, teterrimo carceredetinetur. Summa haec est: ea jam dicta, incepta, facta sunt a principe, utnon possit sine maximo sui despectu vel unum annum ulli verbi ministro intribus hisce provinciis in ulla arce, quaecunque jura, publica, privata praeten-dente , locum relinquere. Ac nisi malesanorum hominum conatibus resistatAustriaca clementia, jam in quorundam animis delincata sunt et martyria, nectemperatur ab apertis comminationibus. Nec quisquam dubitat, quin si in civeset in metropolin valeat haec persecutio, singulas quoque nobilium arces ipsos-que adeo proceres, nedum ministros, perreptura sit. Habes delineationem ali-quam nostratium rerum, qua non ultimo tantum argumento, sed et mediosatisfactum puto. Nam ut nunc quidem habent humana praesidia, nulla neminima quidem spes est in quoquam, nisi in armis. Ad arma autem quisputas veniet? Niira nobilitas contra principem? Disputatio infinita est. Necvideo, quae mihi privata spes in publica calamitate possit esse. Nunquamsalva potest esse res domestica in publicis grassationibus. Filiam meam quodattinet opinor, hanc esse rerum faciem, ut haud gravate consensuri sint ejustutores cum uxore mea, quae illam secum abduceret. At officium meum qualefuerit hactenus jam anno vertente, puto te perspicere. Nemini usui sunt operamea; quodque salarium meum obtinere me patiuntur, faciunt non tam spesequuturae ex me utilitatis, quam misericordia et metu sinistrae existimationispenes vos in imperio. Ad haec si in schola mihi laborandum erit cum utili—

46 *