Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
733
JPEG-Download
 

1600.

733

ipso Tychone judice sub ejus vexillis ad decus aliquod Deo propitio aspiro.Adjunctae propositiones et problemata testantur, Keplerum tum temporis primafundamenta jecisse Opticae, quam anno 1604 in publicum emisit.

In codicibus Pullcoviensibus deprehendimus fragmentum, quod inscriptum estCollectanea ad Prognosticum Anno 1600, e quo haec excerpsimus:

Eclipsis Solis in 18° 0 est in VII. domo Kudolphi, in I. Ferdinandi.Nota eclipsin anno 38. ante Christum. Contenitus atque spretus, ut tunc puerAugustus, magna audebit et elliciet et contemtum diminuet, nam est QJ cumcorde <0. Terrae motus, pestis, cometa, praecipue post 8. Septembrem, ubifi et d in 2G° coiiunt. Rudolphus interibit. Ex genesibus Philippi, Caroli,Maximiliani, Ferdinandi, Kudolphi vilissima est Maximilian!, inde Ferdinandi.Pater Carolus habuit 0 in ortu; propter d in M. C. aequiparatur Ferdinandoin bellicis tumultibus, propter fj in VIII. Philippo in contentionibus et defec-tione. Genesis regis Hispaniae cognata est cum matre. Quatuor summi nostritemporis monarchae hoc anno sunt fere dnatStg, Tinca minorennem reliquit,ut fertur, Hispanus nondum nuptias celebravit, Imperator unaig non destinavitsuccessorem, Rex Galbarum cinmg, Regina Angliae item. Alberto 1j erit inM. C. Incertum, an et Maximiliano ista cd % d incidat in ortum; inciditin M. C. Philippi II. Ernestus habet M. C. in 9°<0, et Ferdinandus Ins-bruggensis et Maximilianus et pater ejus Ferdinandus in 7° et Kex Gal-liae in 29° 0, Carolus et Rudolphus in 1G° bf. cd ista attinet domumAustriacam; morietur Philippus III. Margarethae transit fj Sept. anni 99.per Q) et anno 1G00. per o° 2f et □ ascendentis. Leonorae nostrae ac-cidit illa cd in VII; significat matrimonium. Carolo nostro in loco 0, Maxi-miliano in ortu. Sic censeo, nuptias futuras Ferdinandi et Leonorae, sedluctum interventurum aut secuturum ob mortuum regem Hispaniae, aut Ku-dolphi Caesaris, aut Maximiliani. Ea res Carolo bona erit.

Ilis immixtae sunt geneses aliorum principum, successorum Ferdinandi catho-lici et Isabebae, partim absolutae partim paucis verbis signatae, calculi eclipsium,sententia dubia de tempestate anni etc., ita ut appareat, simili ratione qua prius innativitatibus singulorum in iisdem familiarum et cognatorum se exercuisse Keplerum,ut uberiorem nancisceretur cognitionem scientiae astrologicae, in quam inclinare videbatomnes fere humilioris nobiliorisque generis homines. Quale ex his tentaminibus con-fecerit prognosticum, nescimus.

Cum Maestlinus Tubinga parum solatii praeberet Keplero, Ilerwartum adiit,d. 12. Julii scribens: Domo discessi cum venia magistratus mei; reditum meumubi ibis significavi, diligentiam quidem collaudarunt, ceterum verbotenus sua-serunt, re ipsa sub dimissionis interminatione imperarunt, ut reposita in prae-sens astronomia medicinam amplecterer animumque a speculationibus pulchrismagis quam hoc difficili tempore salutaribus ad curam utilitatis publicae tra-ducerem. Et quia experimento probaveram, posse me domo mea carere, 5 men-sibus itinere Bohemico consuratis, suaserunt ut sub autumni tempus in Italiamirem medicinae causa. Si causas omnes explicare vellem, quibus jam inBohcmiam rapior, jam in Italiam, tempus tererem. Summa deliberationis meaehaec est: cupio adhuc annos aliquot in astronomicis consumere, propter Tyclio-nem, ditissimum rerum harum possessorem, sive id fiat in Bohemia, sive, quodmalim, hic Graetii, interea paulatim in medicina progrederer. Ad hoc insti-tutum opus milii est continuatione salarii, quod ab ordinibus hujus provinciaehabeo, opus et securitate in religionis negotio, quam praestare princeps potest,