732
Vita Joannis Kepleri.
et qui amat patriam et bona, amittet illa, quod mihi fas sit in hunc sensumdetorquere.
Tycho in epistola quam supra dicit Keplerus (data die 29. Augusti 1600),haec refert Keplero: Paulo postquam Caesar Pilsens relicta huc Pragam reversusesset, me Benatica ad se advocavit. Pauculis diebus postquam hic comparuissem, adaudientiam vocatus sum. . . . Arrepta aliqua ansa de instrumentis meis et observatio-nibus incidebat mentio, me solum oneri non sufficere, sed collaboratoribus opus hab»reajebam. Cum de te quoque huc c Styria accersendo et per unum atque alterum an-num sustentando, tuo etiam discrete addito nomine, insinuassem, ipsius majestas moxbeniguissime annuit, atque ut id D. Barvitio mandatum traderem jussit. Locutus sumpostea cum D. Corraducio hac ipsa de re atque rogavi, ut literas a Cacs. Maj. im-petrare vellet ad Principem tuum et amplissimum Ordinem Styriacum, quibus roga-rentur, ut per biennium hic mihi praesto adesse tibi liceret et nihilo minus annuoisthic frui stipendio, quod per Caesaris liberalitatem lOOflorenis annuatim augeri ex-optarem. Is vero se lubentissime negotium hoc promoturum pollicitus est. Interimante paucos dies superveniunt literae tuae, e quibus intclligo, salarium Styriacum tibirenunciatum et insuper exilium impositum, nisi decreto isthic promulgato parueris,ut ob id in Wirtenbergensem ducatum, patriam tuam, redire malis. At quia in hacrerum tuarum conturbatione et prioris sententiae frustratione non habeo praesentiasconsilium, quod ex re nata tibi dem, quam ut postposita omni mora te huc conferas,sive solus ut antea, sive etiam advecta simul conjugo una cum supellectile et rclmsnecessariis, pro quibus omnibus facile, uti arbitror, viaticum invenies, urgente prae-sertim sic necessitate instanti. Neque enim tibi deerunt tui Maecenates et fautores,aut si opus fuerit pecuniam, quae ad iter requiritur, alicubi interea mutuo sumes;ubi adveneris, tum praesentes rectius et tutius inter nos agemus et rationes invenie-mus, quibus hisce difficultatibus subveniri poterit atque tibi et tuis rebus convenienterprospici. Interim nullam occasionem praeterlabi sinam, quin te, intercedente auctori-tate Domini Corraducii et Barvitii. apud S. C. M om ad optima quaeque promoveamet rebus tuis fluctuantibus atque afflictis subveniam. Imo si cetera omnia, quod tamennon spero, frustranea fuerint, ego ipsemet tibi non sum defuturus, sed in ipso effectuostensurus, ea quae tibi me scripsisse memini, apud me adhuc rata esse et constanterservari. Tu nihil haesita, sed confidenter quantocius poteris advola, tum coram deomnibus quae requiruntur expeditius agemus et tutius quam per literas, nec diffido,quin ubi adveneris viam jam praeparatam inveneris.
Keplerus Gratii, quamquam gravibus agitatus curis, per aestatem anni 1600.haud pauca in astronomicis perfecit. De studiis suis refert IIerwarto eique tradiditsolutionem problematis: Ex quatuor acronychiis planetae sitibus et temporum inter-vallis elicere veram longitudinem (cfr. vol. III. p. 25). Ad observandum deliquiumSolis (10. Julii) peculiare sibi paravit instrumentum (cfr. II. 340 ss.). Observationemcomputans secundum Tychouis theoriam, ea quae sibi visa sunt et alia, quae apudTychonem nova in astronomicis deprehenderat, describit in literis ad Arch id licemFerdinand um datis paucis ante deliquium illud Solis diebus eam forte ob causam, utin gratiam principis rediret, quem „delectari suis inventionibus“ audierat (v. s. p 701).Irritum vero fuisse hunc conatum e praemissis ad Macstlinum datis apparet. Ilisfinem facit longioris illius epistolae, quam vol. II. p 5 ss. exhibuimus: Haec sunt,quae de Tychouis astronomia me recensere jusscrunt amor tam multiplicisin tanto principe doctrinae, propensio dehita ad humillima servilia et speshaud infirma Serenissimi Tui favoris, qui si me deserat, actum esse de rehuset studiis meis intelligo, sin me clementissime complectatur, propediem vel