Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
751
JPEG-Download
 

1602. 1603.

751

Neque tamen desino ita leviter, quin omnes circumstantias hujus aulae etpraesentium negotiorum diligenter expendam. Utinam ita in promtu mihi sitaliqua et providentia. Ac ego tua verba sane non tantum ut monentis ac-cipio, sed etiam ut consilium deferentis, non obscura, si quidem id ego simconcepturus. Quare tibi significandum aperte est, me paratum esse et atten-tum ad percipiendum abs te, quonam modo rebus meis in futuros casus rec-tissime prospectum iri censeas, neque tantum paratus sum ad audiendum, sedet ad sequendum, qua mihi licet, si quod tibi non consilium tantum, sedjunctum auxilium sit in manibus. Ego de mea tenuitate addam, quae adformandam deliberationem hanc pertinere arbitratus fuero. Quaedam suntmajora, quam ut providentia possint averti, et ubi deprecationibus magis agen-dum. Nam si coelum ruat, quis in Terris tutus esse poterit? At si haecratis, in qua cum aliqua manu hominum navigo, superum ira mergatur, jamde natatione, tabulis et portu cogitandum. Natationem jam semel difficilli-mam sum expertus; tabulae mihi et remi, hoc est substantia, dos et haere-ditas uxoris omnis pene adhuc est in Styria. De portu scio te rectissimeconsulturum, qui sat no'sti , nec omnem mihi licere adire et expedire meisstudiis, ut quam minimum talibus inundationum procellis feriatur, in quem mesum recepturus. Sed de illis meis remis, hoc est de dilecta pecunia dicamplura. Mortuus est ante biennium socer meus, relictis bonis immobilibus sanenon contemnendis uno milliari infra Graetium. Nam uxori meae pro quintaparte summa trium millium ex aestimatione haeredum debetur. Bona dividinon possunt seu conditione sua, seu pertinacia meorum affinium. Si vendantur,pretium vile erit in tanta penuria emtorum hoc tempore, quamvis huc egoinclinem, si magistratum haberem faventem ad impetrandam divisionem. Namcommunio perniciosa est; sunt enim molendina. Quonam igitur pacto bonaista quam fieri potest minimo damno in meam potestatem redigam, diu jamsed frustra delibero. Video mihi adjumento futuram hanc meam conditionemaulicam et si quid inceptarem commendationes inde, sed consilium ipse for-mare et principium agendi invenire in re tam perplexa non possum. Nullaquidem privata invidia gravor in aula Graecensi et spero, si unum aliquemex praecipuis, praesertim ex regiminis, haberem per cujuscunque mei fautorisprivatam commendationem a meis partibus astronomiae una faventem, possenegotium confici, pro quo ego non essem ingratus. Alter vero major mescrupulus urget. Privigna mihi est hic quidem Pragae apud matrem suam(quod in beneficii parte agnosco ita permissum esse), cujus bona in Styriasub tutoribus sunt non minoris aestimata decem millium de potiori partepraesentis pecuniae. Propter alimenta ejus privignae debentur mihi quotannisad 70 florenos praesentis pecuniae et praeterea usus fructus vineae et aediumin urbe. Ilie non tantum uxor mea sollicite instat, ut vel saltem aliquamportionem extra limites Styriae tutores deponant propter securitatem: aequumenim esse, ut ipsa quoque in parte tutelae sit, neque absens et omnino a con-scientia hujus administrationis remota, olira neglectae maternae providentiaeaccusa^ possit, praesertim cum constet, alterum tutorum aliquot millia hujuspraesentis pecuniae mutuo sumsisse et praedia pro se emisse non admodumtuta; sed etiam ipse ego tale quid percupio fieri, ut si quo longius a Styriaabeam, expeditiorem habeam pensionem illam, de qua modo dixi. Nam hocquidem tempore cogitationes meae distrahuntur, ut ita intentus esse ad studianon possim, jam pro dote uxoris sollicitus, jam curam agens aedium privig-nae, jam vineae culturam tractans, jam alimenta crebris literis reposcens,