Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
752
JPEG-Download
 

752

Vita Joannis Kepleri.

Haec omnia negotia multiplicabuntur, fient omnia difficiliora expeditu,si Praga discessero. Miserum me, cui haec olim satis splendida jam nullisunt usui, quam ut difficiliorem reddant oeconomiam utque uxorem et privig-nam lauta olim in re sumtuosius alam.

llaec itaque, ut initio dixi, ad formandum consilium pertinere sum arbi-tratus. Tempus, ut ad pulcherrima nostra studia sermonem transferam.

Ilis addit Keplerus: Opticam non aliter tractabo, nisi quatenus ad doc-trinam eclipsium adeoque ad solas fere diametros luminarium faciunt. Nam interprima fundamenta cognitio haec refertur. (Quae sequuntur legantur vol. II. p. 78,sicut ea, quae in bis literis refert Keplerus „de pneumaticis et machina hydraulica,retulimus supra p. 749). Ilinc abit Keplerus ad „magnetica“ et multus est in descri-bendo opere Gilberti de magnete, quod „ante biennium in febri sua quartana“ legit(cfr. vol. III. p. 443 ss.) Finem facit longioris hujus epistolae bis verbis: De meostatu nihil amplius occurrit, quam quod spero, me brevi commigraturum inlocum editiorem et observationibus commodum. llaec occupatio me in Op-ticis impediet. Mitto et hoc rejectamentum studiorum meorum (Prognosticum),indignum Magn. Tua, sed mittendum tamen, ne te tam sollicitum de meisstudiis quidquam eorum lateat.

Ilerwartus respondit (d. 18. Febr.) gratias agens pro transmisso Prognostico.Monet Keplerum, ut opus de Marte primo quoque tempore perficiat „das sich einmalmit Nutz et cum profectu wohl wird sehen lassen vnd Ime dem Herrn einen solchenNamen machen, dass man nunmehr von Ime dasjenig zu gewarten, so man von wey-land Tycho Brahe verhofft gehabt“. — Die 24. Febr. redit Ilerwartus ad Prognosti-cum („so ich gar gern gelesen, etlichen communicirt, vnd ob ich wohl, die Wahrheitzu melden, auf dergleichen wenig halte, hat es doch bishero starckh zugetroffen“),dubia quaedam proferens de historicis quibusdam, quae Keplerus immiscuerat (cfr. IV.p. 89). De rebus Gratii peragendis refert Ilerwartus: „Zu Gretz weiss ich michjezt keiner mir sonderbar Bekannten, die Im in seinen negotia privata nutzen könten,zu erinnern, ausser dass mir der Herr Bernhardin von Ilerberstein, Irer Durchl. Stall-maister bekannt. Da ich dem Herrn durch diesen khan nützlich erscheinen, hat er

mich willig vnd genaigt. Tychonis Brahe instrumenta wie mich bediinkt in

utramque aurem dormiunt. Ich hab cum D. Pistorio davon geredt; wann nit diegantze disposition dem Herrn vntergeben wärt, halt ich für mein Thail nichts darvon,vnd wird ohne zweiffel der effect den expensis nit correspondiren vnd per consequensalgemach res ipsa labascieren.

Ex responsione Kepleri (quae non integra superest, data c. mensem Majum)haec ad vitam pertinent: ... Ad litcras duas, quas ad me dedisti', quo minushactenus responderim , causa fuit primum negotium domesticum, dum uxoremin Styriam emitto et instruo, deinde (adjectae) hae tabulae lunares (cfr. vol. III.p. 691 ss.).... In meis negotiis domesticis res ita habet: haeredes uxorimeae diem divisioni dixerunt S. Georgii. Misi uxorem instructam, commen-datam filiis Caesaris. Jam in eo res vertitur, ut ea commendatio si ab ali-quo mihi favente suscipiatur, qui quicquid in meam gratiam facit, idjiis im-putare velit. Cum itaque modernus Cancellarius ex Bavaria eo defenderit,spero tantam inter Vos futuram notitiam, ut abs Magn. Tua commendatioutilis esse possit. Instrumenta quod scribis dormiunt equidem, sc. haere-

dum est rationem reddere. De expensis mihi plane nihil constat. Quiescoet in meo salario acquiesco, cujus subsidio in operibus meis paulatim procedo.Spinosam Optices doctrinam suscepi et plus de Paralipomenis ad Vitellionem,