Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
756
JPEG-Download
 

756

Vita Joännis Kepleri.

scopum attingeret ratio a me nondum est inventa. — Die 18. Dec. 160*1 veronunciat Fabricio: Ovalitas mea curtat nimis, circulus prolongat nimis, veritasest in medio, propior tamen ovalitati meae; omnino quasi via Martisesset perfecta ellipsis. Sed nihildum circa hanc exploravi. Octobridemum mense anni 1605 refert, jam, calculo subducto, certum se esse, viam Martisesse ellipsin.

Redimus ad epistolam d. 4. Julii 1003, in qua Keplerus haec refert de OpticaFabricio: Optica, quatenus optica, absolvi; restat ut de usu dicam, id est utIV. V. VI. Ptolemaei libros pene totos novis problematis exprimam. Im-pressa non sunt. Magna difficultas imprimendi erit. Ad haec addit 7. Febr. 1G04:Optica mea jam penitus absolvi et typos omnes ad 100 sculpsi. Jam deestoccasio imprimendi ante nundinas. Detenta per mensem fuerunt apud Caesa-rem per negligentiam cubiculariorum.

Anglus Edmundus Brutius (Brucc) anno 1602. Florentia Keplerum adieratliteris, e quibus apparet, illum dum Pragae versabatur Keplero amicitia conjunctumfuisse. Nunciat in his literis, dedisse se prius Patavii literas ad Keplerum, visitasseMaginum Bononiae et Prodromum illi „ostendisse“, qui neget se librum hunc acce-pisse etc. (Cfr. vol. II. p. 568.) Duae insuper supersunt epistolae Brutii ad Keplerumdatae anno 1603 (Patavii 21. Aug. et Venetiis 5. Nov.) e quibus elucet viri liberumjudicium, longe praestans aequalium plurimorum tenuitatem. In prioribus literissumma scribit Brutius „laetitia“, quod compertum habeat literis ex Germania acceptis,Keplerum vivere et salvum esse. „Nam per annum te pro mortuo habui, et literaemeae ad Te missae rursus mihi redditae teque neque Pragae neque usquam interhomines vivos reperiri. Ergo te obtestor rogoque, ut me certum facias de Tua vale-tudine tuasque literas Augustam mittas ad 111. Virum D. Marcum Welserum, meumamicissimum, ut eas ad me mittat. Nam si semel tuas literas accipere possim, statimad te mandarem quaedam inventa corpuscula naturaliter perfecta, etiam forsan egometipse ad te volarem, antequam ad meam patriam reverterer. Nam nullus est in totohoc mundo, cum quo libentior conloquar; nam si scires, quantum et quoties interomnes literatos totius Italiae de te loquutus sim, diceres me non solum tui amatorem,sed amicum fore. Dixi illis de tua mirabili inventione in arte musica, de observatio-nibus Martis, tuumque Prodromum multis monstravi, quem omnes laudant reliquosquetuos libros avide exspectant. Maginus Prodromum a quodam nobili Veneto pro dononuperrime accepit, Galilaeus tuum librum habet tuaque inventa tanquam sua suisauditoribus proponit.“ ....

Ex literis datis 5. Nov. apparet, Keplerum respondisse (4. Sept.). Brutius repetit,sperare se Pragam ad Keplerum redire posse „tuo divino consortio gaudere simulquetua coelestia opera observare“. His subjungit „dubitationes“ suas in astronomia:1) mundos, opinatur, esse infinitos, 2) Solem vehi velocissime in suo loco circa axemsuum, 3) motum hunc sequi planetas, qualis sit etiam Terra; 4) stellas fixas Solesesse „in non minori mundo hoc nostro planetarum“; 5) aerem esse inter Terram etstellas; 6) formam Terrae ad ovalem figuram accedere; 7) Solis et stellarum lumenex eorum motu procedere, planetas vero a Sole illuminari. „Haec mihi videntur proba-bilia, sed nunc non est mihi vel tempus vel probandi locus, mihi sat erit, si tuam dehis sententiam elicere possim. Interim quaeso ignosce audaciae meae et mitte hasliteras ad tuum vicinum (Wackherum?) et meum amicum.

Num ad haec responderit Keplerus necne, nescimus. Adscripsit vero d. 5. Apr.1610: ad 1: Hoc praeambulum obstitit mihi, quo minus essem attentus adsequentia. Ad 2, 3, 4: Haec quidem semper tenui, sed modum non semper.