1604 .
7G3
jam bibat, jam quiescat .... Recte mones, ut chronica adeam, quae meteoraconsignarunt, indeque experientiam hauriam. Faciam id, ubi plus otii habuero.At non cum coelo tantum comparabo, sed Terram secuin ipsam. ... Ad verbaFabricii: „ego in mea genesi directionem © ad i plurimum timeo“, respondit Kep-lerus: 0 te miserum et infelicem 1 qui tot jam meis instructionibus nondumliberari potes a metu directionis, quin et orandum tibi putas, ne animo noceat.Benefaciat Deus tuae animae, ceterum ut impediat directionem, ne illi noceat,nihil est necesse.
Desumta haec sunt ex epistolis datis 7. Februarii 1604 et 11. Oct. 1605, quaemanu Kopleri satis minutis literis scriptae complent totas 54 paginas in folio. Insunthis epistolis praeter praemissa alia multa, quorum partem his recensemus: de naturacometarum, de meteorologia, de animis, de magnete; apogaeum Saturni, Lunae theoria,Solis eccentricitas; „an calor et lux sit vehiculum virtutum sideralium“? quaedam demotibus Veneris et Mercurii, de Ptolemaeo. (Inspiciatur vol. I. p. 342—357,111. 87—107.)
Ma est linum (ab anno 1600 huc usque silentem) bis adiit Keplerus hoc anno(20. Jan. et 14. Dec.). In prioribus literis petit aMaestlino, ut ad se mittat „quot-cuuque partiales defectus Lunae consignatos habeat“, quibus ipsi opus sit ad refor-mandam Lunae theoriam Tychonicam. In posterioribus scribit: In Commentariis demotibus Martis si meos labores cerneres, opinor id diceres, quod res est quod-que etiam de Opticis dicere te non dubito, me scilicet non raro nodum inscirpo quaerere. Cur ergo non communicas mecum per literas? Saepe mihinon cogitanti inepta multa obveniunt, quae per literas ventilata facile agno-scerem. Omnis meus labor in hoc est, ut jam porro ex genuinis causis tamaequationes eccentri justas, quam distantias exstruam. Profeci autem per Deigratiam eo usque, ut non plus aberrem in uno quam in altero certusque sim,utrumque ab eadem hypothesi proficisci, ac proinde non posse esse vana, quaede virtutibus motricibus disputo .... Tabularum rationem jam inivi. HabeoMartis tabulas, ex quibus uno die ephemerida conficit diligens aliquis. .....Puto me aliquid consecutum, et cum interdum de valetudine angar, consiliumcepi opus, quod edere vetor, apud academiam deponere, (v. s. p. 757.) Refer-tum est creberrimis et lectissimis Tychonis observationibus. Si levissima spesesset de Tengnaglio, quod aliquid sit perfecturus, nihil opus esse putarem meoconsilio Tychonicis observatis. At crede mihi, non abs re metuo, ne quo pactodesertae pereant. Quaeso quid tibi animi, si Tychonis loco esses et ista cer-neres, an etiam succenseres mihi hoc ausuro quod agito?
Maestlinus respondit (Jan, 1605): Etsi hactenus per aliquot annos ego in scri-bendo segnior fuerim, tui tamen animi perseverantia, pietas amorque candidus, quam-quam ad eam gradus et honorum eminentiam sis evectus, unde me despicere si vellesposses, non elanguerunt, sed firmis nituntur fulcris. Quam amoris constantiam utiquemultus praedico. Verum quae impedimenta literas meas hactenus interceperint, nolorecensere, hoc excepto, quod quae tibi mathematico excellentissimo condigne respon-derem, ut plurimum non habui. Verbi causa eclipses observatas a me petiisti. Verumquam paucae illae sint, dolet et ferme pudet me dicere. Deinde fateri cogor, tu non-nunquam sublimiora, quam quibus ingenium et eruditio mea satisfacere valent, quaerebas.In libris tuis sublimiora continentur, quam de quibus ego judicium mihi sumere aussirn.Ego pleraque cum delectatione lego tuamque insignem eruditionem et eruendae veri-tatis pertinax desiderium felicemque successum admiror.Gratulor vehementer et
gaudeo, Martis motum huc usque a te constrictum teque ipsum prope debellasse.Iu ceteris consilium tuum probo.