762
Vita Joannls Kepleri.
inventis ipsius salarium tueri. Sed quia his mille solus frui vult, ego qao-que non possum pro his mille spondere et cogor, privatim meum salariumdefendere, quod et feci tradita Optica, ephemeride Martis et transformationetabularum lunarium calendis Januarii. IIoc ille videns praetextum quaerit, meTychonis placita convellere, nolle se me armare observationibus. At veriorcausa: cupit me impediri, ut tempus habeat aliquid elaborandi; profitetur enim,se sperare profectum, sed hoc valde inconstanter, subinde enim interjicit, hancnon esse suam professionem. Ego sancta fide tibi juro, me nihil in ipsumaut ipsius salarium tenture. Hoc solum ago, ut observationes habere possimquas cupio, deinde ut me commemoratione veritatis defendam contra dissemi-natas criminationes, sicubi mihi indicantur. Acceperunt de 20000 partemquintam, de reliquo in spe sunt. (Cfr. annum 1603.)
In literis, in quibus omni animi impetu res gravissimas inquisivit, neque levioraabnuit Ivcplerus, ad innumeras respondens Fabricii quaestiones, serio vel jocis illastractans, quae majori ex parte astrologiam attinebant. „Dirigendi“ modum suumdeclarans addit: Amicitias magnorum tibi sincero homini sine utilitate conti-gisse, nihil est mirum aut insolens; quaerunt sua gaudia, non tua commoda.Impossibile est ut magni sint et parvos sublevent omnes, magni hominis mag-nus hiatus oris. Observationes nostrae frigent, instrumenta in horto Cae-
saris sub dio putrescunt. Utor sextante et quadrante parvo ex Ilofmanniliberalitate. Die 25. Dec. (1603) vidi '?), t), statim ad Caesarem retuli,me vidisse trigonum igneum, quia triangulum fecerunt. (II. 648).... Egoimpedior ab observationibus; catarrhus me bilosus his diebus a 1. Junii tenet(scripta liaoc sunt d. 18. Decembris). Sic a 12. in 22. Februarii fuit defluxusinterscapilium, brachiorum motum impediens. Tu si videres aspectus Q, fj etc.in tuo exortu vel occasu, metu contabesceres. Ego caveo et tempero a peri-culosis actionibus, libertate sermonis, suspectis scriptionibus de rebus princi-pum. Excuso astra, scio, nos quocunque vivendi genere nihil aliud quammori. — Filii tui genesin cur tractem, cum tu jam a tribus annis induci nonpossis, ut de mea transmissa genesi judicium feras, metuens scilicet id quodres est, ne irretiam te in dogmatibus astrologicis ? .... Rediens ad directiones ,tres dirigendi modos proponit Fabricio iisque subjungit: Sed mihi ipsi non satis-facio, quin potius in speculationibus physicis suspiciones concipio, quasi vana
sit magna pars directionum. Totum negotium Lunae ut significatricis
dirigendae suspectum redditur etc. Miseret me infelicis tuae industriae, dumin iis rebus ordinandis et disponendis versaris, quas natura ipsa confundit.Quin potius hoc agas, ut mecum de internis Telluris conditionibus disputes,quod identidem facio in prognosticorum praefationibus et in ultimo hujus annifeci, si unquam alias, liberali manu. Res non est de nihilo, non somnium,sed verissima: habet Tellus quasdam periodos humoris siccitatisque, aliis par-tibus alias. Tu quaeris cum vulgaribus astrologis, an certi planetae certorumsint ventorum motores, quasi influxus planetarum tam sint particulares etcuram agant distinctarum Terrae partium. Equidem tam est parva Tellus,tam remota haec nostra quae fiunt a planetarum sensibus, si quos illi habent,ut omnino Deos esse necesse sit, si harum rerum habent notitiam. . . . Egoin sententia maneo, in Tellure esse facultatem aspectuum perceptricem, etquoties incidunt aspectus, naturaliter instigari hanc ad exsudandum id quodhabet, qua parte habet. Sudorem pluvia ejus loci, pluviam venti circumcircasequuntur, ventos circumjacentium regionum tempestas. Ut autem Terra intusjam humeat, jam areat, non magis cx coelo est, quam ut homo jam sitiat,