1605.
765
quae quoad corpori adhaeret est utilissima, resecta moritur. Sic de ipso nilpossem polliceri, nisi mecum sit. Proposui ipsi legendas M. T. literas; promtavidetur esse voluntate, metuo ut suo more temerarius M. T. fiducia sese initer conjiciat. Jam pridem enim abiturit.
Commentaria de motibus Martis et una tabulas computandi hunc plane-tam facillimas, sed prolixas, Natalitiis tradidi Caesari, sed non plane descripta,et capita quaedam desunt adhuc, quae paulatim pertexo. Capita sunt jam 51.Explico omnes meos conatus, ut tanto melius constet, cur hanc potissimumviam iverim. Multus sum in causis physicis indagandis. Scopus meus hic est,ut coelestem machinam dicam non esse instar divini animalis, sed instar horo-logii, ut in qua pene omnis motuum varietas ab una simplicissima vi magne-
tica corporali, uti in horologio motus omnes a simplicissimo pondere.
Ceterum edere sine consensu Tcngnaglii non possum: audiit nempe M. Tuaforsan ex D. Pistorio de nostra conventione et obligatione mutua. Qui sidifficilis est futurus, exemplaria scriptis communicabo (ne opus morte desti-tuam), si quis sumtus in descriptionibus est collocaturus. Verum et hoc reti-cendum, ne forsan et hic se opponere velit. In physica parte astronomicadirecte pugnant cum Tychonica forma, et nolim ipsum censorem ferre Teng-naglium, atque aliquid publice dicere, quod privatim aliter sentirem.
Quaeris de reliqua mea fortuna. Mediocris est. Caesar praeter omnemmeam spem ob dedicationem libri (Opticae) nuncupavit 100 thaleros. Sed ethi et alii 400 floreni ex superiori anno sunt apud quaestorem. Carissime hicvivitur. Et prole auctus sum, quae sumtuosa res est. Si credenda sunt, quaeNuncius Apostolicus mihi dixit, gratulaberis Tengnaglio, quod Catholicus sitfactus. Est praeterea confirmatus in officio appellationum consiliarii. Haecomnia fiduciam mihi addunt, fore ut astronomia in meos humeros remissa nihilme velit impedire in meis editionibus.
Die 28. Martii Keplerus Ilerwarto pluribus explicat hypothesin Copernicanam etquaestionem de Luna, meridiei tempore prope Solem visa (II. 85 ss.), ad quam redit literisd. 27. Aprilis datis (II. 93), haec praemittens: Laurentii scriptum, ita ut petistiremitto. Nam etsi quidem Italicae linguae peritiam non magnam habeo, satistamen quid velit percepi. Excutient ista Itali et tempus operamque sumentexagitandi ejus errores crassissimos etc. In libro de Stella nova (II. G70) Kep-lerus hos errores gravissime increpat et postea librum Politiani, „de numero, ordineet motu coelorum“ (ed. 1606) pluribus taxat (II. 825 ss.).
Ilerwartus mensibus Augusto, Novembri et Decembri anni 1605 plures movit quae-stiones, ad quas Keplerus die demum 13. Jan. 1606 respondit, his se excusans quod jamdemum respondeat: Literas tuas 6. Augusti scriptas legi 27. Sept., cum prae-cedente nocte demum e Styria revertissem. In gratiam M. T. quaestio-
nem antiquam (loci Lucani. IV. 90) calculo subduxi. Hic calculus huc usqueme detinuit, quo minus responderem. Hanc enim epistolam Octobri mensescribere coepi. Successit eclipsis Solis observatio, finita observatione successit
observationibus Kepleri. Anno 1G04 et initio anni 1605 Joannes Schulerns officio „ama-nuensis“ Kepleri fungebatur. Mense Martio 1605 nunciat Keplerus Ilerwarto: „De adju-tore docto ex Altorfio spes accepi bonas; quem si obtinuero, pro viribus consuletur tuiseclipsibus.“
In bibliotheca Basiliensi hanc deprehendimus Kepleri epistolam:
S. P. D. Accepi literas tuas, Molinari suavissime, easque geminas; alteras cumexemplari Ungarici lexici, quod mihi est gratum ob auctorem, etsi optarim, te id inmeliorem tuum usum convertisse. Sed dummodo ad tuos usus tibi alia suppetant