766
Vita Joannis Kepleri.
alius labor conscribendi programma de eclipsi et observatione, cujus exem-plaria duo tradidi agenti Bavarico. Multa occupatio in typographia, nequeenim hic fervent officinae. Crede mihi, quatuordecim dies dilatus sum. In-terim quotidie mihi eundum fuit ad Palatinum, qui me honorifice habuit etdonavit. Eo discedente nova successit occupatio commendandi exemplarialegatis et procuratoribus principum magna temporis jactura. Interim feriaeappropinquantes admonuerunt me de Calendario deque Ephemeride Solis,Eunae Martisque concinnanda. Simul bini dies ex singulis septimanis dandiliteris in Styriam amandandis, quia negotia imperfecta relinquenda fuerunt.Neque immunis fui ab extraordinariis ministeriis Caesari praestandis, quorumcausa crebro in arcem fuit eundum. Cum jam defunctus esse omni laboreviderer (de salario extorquendo nihil dicam), ecce Coloniensem Electorem, quime per octiduum amplius exercuit in quaestione mathematica (V. C1G) dona-taque aurea sua imagine cum poculo trium marcarum necessitatem mihi im-posuit, identidem officii causa comparendi. Habes excursum, quid me, sex-centies ad calculum expediendum considentem, subinde revocaverit causamquepraebuerit responsum tantisper differendi, cum erubescerem sine perfecto cal-culo respondere .... Respondi ad literas G. Aug. et 1. Dec., quas prae-cesserunt 21. Novembris prodromi, quibus indicabatur, me has literas 1. Dec.scriptas a D. Wenzin accepturum. Is vero Noribergae ab Electore discesserat,nec interea huc rediit. — Primum atque de Electoris (Coloniensis) praesentiadidici, librum Opticorum Tuis excitatus literis obtuli invenique Electorem para-tum ad me ultro accersendum etc. Quartae secutae literae 13. Dec. scriptae,quas ego vix lectas inter eundum, detractione ehirothecae cui condideram,
pergratum habebo. Gratias tibi ago de procurato meo negotio: id sic recte habet.Cum Suendero enim videbatur mihi nimia properatio et poenitudine ductus retinuiliteras; de hoc vero Odontio in magnas spes erectus sum negotii cum utriusque emo-lumento et academiae vestrae honori conficiendi. Leges ipse., quae ad ipsum scripsi.Exemplaria tua cetera sunt curata, puto te responsum accepisse. Salutes inter notostuo voto divisi, quae gratae fuerunt eandemque tibi renunciare jussus sum.
Omnia vestra AVackerius vultu cognomine suscepit, rectiore nempe quam bva&ci,sed tamen et digna judicavit, in quae insurgeret contrariis versibus et suggillationibuspociticis. Haydones hic metuo ut meo dicterio rectissime habituri fuerint, si primoquoque tempore essent oppressi. Nam Caesar in ipsos se parat et dissentiunt invi-cem. Et Boczkayum cum pecunia deseruit autoritas ut ferunt, et capitaneos suos ipseinterficit. Etiam de Walachiae Wayvoda Radullo narrabatur, quod arcem ipsius oc-cuparit 4 miliaribus a Warradino, Petzumquc liberarit. Deus piorum rationem habeatin his turbis. Vale et me ama atque bonis viris commenda. 13. Febr. 1605. T. A.
Officiosus
J. Keplerus.
P. S. Cum Doctore Iloer locutus ipse. Cupit se conveniri et ab Odontio etab ejus commendatore, liberalissime est pollicitus, puto jam esse in itinere domumversus. Ergo quod estis facturi statim aggredimini, ne domi illum non inveniatis.Etiam Tengnaglius cupit sibi adesse aliquem in arte nostra excellentem, pollicetursalarium honestissimum, splendidius fortasse, quam professoris alicujus.
(Inscr.: Doctrina et pietate praestanti viro D. Alberto Molnar Ungaro, litcrarum studiisin academia Altorfiana operanti. D° et amico meo colendo.)
Adjutor hic, Joannes Odontius, paulo post advenit, cum d. 18. Julii 1605 Rep-lero, Gratii versanti, nunciaverit de literis, quae interim advenerant Pragam. Is per annum1605 ad describenda et partim calculanda Martis commentaria adbibitus anno 1606 abiit(d. 16. Nov. 160G scripsit Keplerus: „truncum nodosum [Odontium], quo utebar concessuNoribergensium, remisi academiae suae Altorfianae“). Anno 1607 usus est Keplerus operaVictorini Eicbleri, filii pastoris Goerlicensis, et Seiilardi 1609, 1612 llenj. Ursinus, 1617 s.Janus Gringalletus „egregiam praestabant operam,“