1605. 1606.
769
Caesare lente admodum satisfieret. Tandem puduit belli, cui adhaerebat calum-nia spoliationis, itaque iniqua pactione, ne quid meo labore inde concinnatumcitra consensum haeredum ederem, tandem rem eo adduxi, ut observationuminibi copia secundis ipsorum voluntatibus relinqueretur. Ex eo itaque patro-cinium lucubrationum Tychonis mihi non arrogo, sed id lubens humeris Fr.Gansneb dicti Tengnagl remitto. Quae quisque effecerit, tempus ostendet.Quod itaque pollicitus sum comiqcntaria de motibus Martis, id factum antepactiones nostras; jam eo res deducta, ut nisi ipse assensum, Caesar sumtus
praebuerit, edi non possint. Ut fundamenta restitutae theoriae lunaris
edam, meum non est, sed haeredum, quos ut faciant monere non desisto;spem in propinquo nullam video. Quod fixas attinet, exstat apud hae-
redes opus 1000 fixarum. Haeredum arbitrium est illud edere. — De stellanova edidi tumultuaria opera breve scriptum germanicum; in latino adornandopleniori lente progredior. (Dies qua haec scripta sunt deest.)
In annotatione (p. 76G) diximus, Odontium Keplero in Styriam profecto scrip-sisse; refert, accepisse se Moguntia literas Nicolai Serarii, et quaerit, quid respon-dendum sit. His addit: „Quod attinet supplicis libelli tui tradendi rationem, eam expraescripto Domini secutus fui, quod tradi illum oporteret domino janitori Schoenfeld»qui post una convenientibus D. Barwitio et Jacobo de Moriar tuo nomine supplexofferret, quem tamen a me accipere recusabat, superaddens, mearum esse partium,praesens ipse ut dictis dominis illum offerrem, quem etiam tertio post die a tuo anobis bine commeatu offerre mihi licebat. Post multas ex Barwitio meas perconta-tiones aut sollicitationes de libelli tui sententia, hoc demum responso, nimis re veramoroso, a dicto viro dimissus fui: Dominus tuus libellum supplicem dirigat ad S.Caes. Majestatem.“
Keplerus in responsione sua (d. Gratii Styriae nonis Augusti) libellum huncsupplicem non attingit, sed Odontium instruit, quid Serario sit respondendum. Velimut Serarius hoc resciscat, I). Pistorium eo loco mihi a Caesare constitutum,ut temporis rationem ipsi debeam, quo nomine celare ipsum nihil posse demeae professionis studiis, seu publicum id sit seu privatum. (Cfr. vol. III. p.444.)Commentaria mea de motibus Martis eo loco sunt, ut primum atque vel Teng-naglius concesserit vel Caesar jusserit, pecunia suppeditata, dum imprimunturlimari et absolvi possint. Tychonis alii tomi epistolarum prodire possent, siid haeredibus placeret etc.
Quae Keplerus hoc anno cum Fabricio per literas egit, supra p. 762 retulimus,iisque addimus, Keplerum scriptum Fabricii de nova stella vertisse in „maternam linguam“(II. COO). A. Rhodius d. 3. Sept. gratias agit Keplero pro „tam gratis quam jucundisproximis ejus literis“, sic Wenzeslaus Budowitz a Budowa pro literis, „quibus adeoamice et humaniter judicium de parheliis mecum communicas“.
Studia occurrunt hoc anno chronologica, de Luna, de cometis. De Calen-dariis scripserat (a. 1605) Rhodius: „Bibliopola Ilelwigius intellexit de tuis Calendariis,quae ad singulos annos a te conficiuntur. Rogat ut per te ipse fiat particeps privilegiiista imprimendi.“ Posthac refert, respondens ad Kepleri literas deperditas: „Quae pertypograplium a me expediri voluisti, hoc modo sunt expedita, ut ille totus consentiatin tuum propositum, nisi quod mallet pretium aestimari ex distractionis exemplariumvelocitate vel tarditate. Honestum a te nominatum non recusabit praemium, modout videat, se inde non plus damni quam lucri sperare cogi. Etiam concedit, ut priorespagellae imprimantur Pragäe. Tu quid fieri velis videbis.“ Intermissum videtur hocnegotium, cum posteriore tempore Rhodius rem non amplius tetigerit. — Absolutusest liber De Stella Nova et appendix Silva Chronologica,
Opera Kepleri VIII.
50