768
Vita Joannis Kepleri.
Quao insunt his Kepleri literis gravioribus, quibus propius adit ad speculationessuas, leguntur vol. III. p. 5G ss.; sub finem petit a Maestlino, ut calculum anomalia-rum planetarum in se suscipiat: „spero, inquit, quidquid laboris hoc erit, compensariposse“. Maestlinus vero iterum obmutuit; anno demum 1010. proximae ejus occur-runt literae.
Matthias Hafenrefferus initio anni 1605 Tubinga haec dedit Keplero:„Vidi et legi cogitationes tuas de stella nova, quae multo mihi jucundissimae fuere,quod cum mea Epiphanias concione in puncto difficultatis divinandi examussim con-gruebant (cfr. vol. I. p. 475). Proximis insecutis diebus vidi incluto scholae senatuiofferri exemplar Paralipomenon in Vitellionem et simul audivi literas recitari ea decausa exaratas (v. s. p. 759). Ad illas quidem gratam senatus voluntatem declara-turus D. Rector respondebit etc. (Vide vol. II. p. 34, ubi etiam deprehendes liesoldiliteras itidem de Optica agentes.)
Anno 1604 adiisse Keplerum medicum Kaufburncnsem Jo. G. Brenggerum,
adjuncto forte opere de Optica, ex his Brenggeri verbis elucet:.„Amicus meus
M. Prechlerus humanitatem tuam adeo praedicavit, ut decreverim, tandem aliquid adte dare. Sed ecce optato nunc advolant literae tuae, quae quo minus a me exspec-tatae eo gratiores mihi obtigerunt. Video, te libere philosophari et rerum naturaliumcausas ex ipsis rationis fontibus potius, quam ex priscorum philosophorum rivulis,nonnunquam turbidis, haurire constituisse etc.“ Pluribus jam agit Brenggerus deopticis, de loco imaginis per reflexionem apparentis, de speculis planis, convexis ctconcavis, de refractionibus (Batavorum observationem explicare studet), de luce, cre-pusculis, aeris pondere, de stella nova etc. (Literae datae sunt d. 10. Jan. 1G05 etintegrae, sicut Kepleri responsio, d. d. 17. Januarii, leguntur vol. II. a pag. 37 ad GO.)Ex hac Kepleri responsione haec tantum hic repetenda censuimus, quibus initiumfecit literarum: Plurimum me delectarunt tuae literae, cum propter alia multa,tum maxime quod libertatem in philosopho tantopere commendas. Nihil poterasmagis ad meam sententiam exprimendam, nam contra adversarios hujus insti-tuti ne disputandum quidem censeo. Sed et necessaria est moderatio a tedicta, ne liberi esse velint, quos natura servos creavit, neu libertas juste ar-repta rebellionis convincatur; est modus in rebus, nec raro usu venit, ut in-temperantia festinandi existimationem nostram prostituat. Expertus loquor,multa mussitavi mecum diutissime contra antiquitatem, quae postquam deni-que vel serio a me sub rationis calculos vocata fuere, vel tempore maturuere,deprehensa sunt verissima. Atque id passim in meo opere, praecipue subfinem, sum ultro fassus (II. 381). Vitium sane mihi agnatum et celeritatiratiocinandi comes individuus. In sententiis quidem veterum taxandis nihil-dum invenio a me peccatum in Optica, sed tameu deest sufficiens veterum lectio.
Mense Februario scripsit Anglus Christophorus Heydonus ad Keplerum,maximis illum laudibus ornans, quaerit de nova stella, de Lunae theoria Tychonicaet astrologia, simul verba facit de „theoria Martis“, quam „numeris suis absolutam“propediem pollicitus sit Keplerus. Responsio Kepleri (de rebus astrologicis) exstatvol. I. p. 369 ss. De Tyclionis observationibus etc. haec respondit. Non diffiteorme Tychone mortuo, haeredibus vel absentibus vel parum peritis, observatio-num relictarum tutelam mihi confidenter et forsan arroganter usurpasse, ad-versis haeredum voluntatibus, non obscura tamen jussione imperatoris, quicum curam instrumentorum mihi demandasset, ego, late accepto mandato, ob-servationes potissimum recepi curandas. Multae ex eo controversiae me interet haeredes, dum ego publicum commodum respicio, ipsis de privato suo a