1606 .
773
vale, venerabilis vir, nicque et has artes ama, majus meo judicio facturusoperae pretium in iis, quam in litigiis, nostro aevo tritissimis, quos animimorbos Deus 0. M. sanet misericorditer.
Mense Octobri misit Keplero Samuel Ilafenrefferus (filius Matthiae, theo-logi Tubingensis) Macstlini theses de inaequalitatibus motuum coelestium, judiciumKepleri sibi expetens de singulis thesibus, praecipue de illa, quae agit de Copernicialiorumque astronomorum hypothesibus de mundo, „quod Maestlinus occasione hujustheseos in gravissimum inciderit bellum cum professoribus“, sine dubio theologis.(„Maestlinus“, dicit Ilafenrefferus, „a Copernici hypothesibus declinare non vult etc.“Cfr. introductionem nostram in bist. astr. p. 651.)
Keplerus respondit d. 16. Novembris: Etsi sum occupatissimus, quippe Pra-gam vix reversus e secessu, pestis causa, jamque eodem reversurus ad fami-liam*), mira tamen vis consuetarum illecebrarum otium mihi scribendi fecit,...Jam inquirit theses quatuor priores (cfr, vol. II. p. 836) et partem studiorum suorumin planetis recensens addit: Pro adjumento calculi ellipsis adhibetur loco cir-culi. Nam iter planetae habet figuram ellipsis, non circuli. Neque arcusellipsis, sed planum ejus computandum. Nam in plano insunt distan-tiae omuium arcus punctorum, distantiae vero metiuntur vigorem motus scutempora. Ilaec impossibilia olim visa, jam per Dei gratiam mihi sunt tritis-sima, demonstratissima, per tabulas etiam expressa. In sola Luna haeret
mihi aqua. Jam in co sum, ut typis dem Commentaria de Marte. Ingeniosoet industrio adjutore, qui nec descriptionem nonnullorum, ncc figurarum de-lineationem, nec calculum omnifarium, nec correcturam detrectet opus habeo,et qui delectetur comprehensione demonstrationum, quod est unicum tVsAsapuamui'. Malo meo fato fit ut legati Wirtcmbergici Dresdae sint tam diu; jampridem enim obtinuissem a principe alumnum, qui sumtibus principis me-cum esset.
Joannes Papius de Optica Kepleri scribit: „Utinam tam esset perspicua,quam est ingeniosa et subtilis. Mihi per omnem meam vitam nihil tam difficile ob-latum est in ulla mathematica, fere dixerim in ulla disciplina philosophica. Des ita-que aliquid honarum horarum amico tuo veteri, jam fere senescenti, meosque mihiscrupulos sic eripe, ut mentem tuam ex verbis claris cognoscam. Nulla fere tua estpropositio, de qua non ambigam et dubitem etc.“ Haec ex epistola d. d. 4. Martiidesumta sequebantur literae, quibus ad Kepleri literas respondit Papius (1. Sept.),dicens: „Agnosco sane et grata mente agnosco, te primum et solum nobis medicis etphilosophis veram videndi rationem commonstrasse; et mitto duobus tuis liberis cui-que ducatum, Si&ay.rQov non sane labore tuo, quem in me erudiendo suscepisti, dig-num. Post responsum tuum me philosophice regeneratum esse puto.“
Praeter haec hoc anno Keplerus per literas conversatus est cum TliomaHarrioto de rebus opticis (II. 67 ss.), cum Michaele Coigneto de horologioquodam singulari, quod Hayus Andowerpiensis e soc. Jesu in libello (argumento histo-rico) promittat, „cujus ex umbra improvidus aliquis persuaderi possit, Solem antemeridiem abire a meridiano, post ad eundem accedere“. Haec igitur scripsit Keplerus:Quo super negotio cum non ita pridem S. C. M. consiliarius aulae imperialis
*) Die 18. Oct. scribit Keplerus: „Quia pestis non abit, abeo ego Praga cum familia,jam enim Caesar abiit.“ Coloniae ad Albim in Boliemia aliquantum temporis morabatur,initio Novembris solus Pragam reversus est, „brevi rediturus Ilrundusium ad familiam.Coloniae coepi Mercurii liypothesiu attentare ex meteoris. Ludicrum suavissimum et glorio-sissimum si pervicissem. Sed destiti, vocatus a Caesare Bruudusium.“