774
Vita Joannis Kepleri.
Jo. Matthaeus Wagherius a Wackhenfcls ex ine sententiam meam quaesivissetatque ego negarem, in hoc genere curam hucusque posuisse, non impossibiletamen existimare, talem struere fallaciam, praesertim si speculum adjungereliceat, et tamen suspicari artificiosius aliquid, neque ludicrum illud, quod Nie.Raim. Ursus in invectiva sua versu complexus est hoc: Dic, quo vel in orbelocus repedat, quo corporis umbra?*') Cum enim ex defuncti amico quac-sissem explicationem aenigmatis, respondit, solitum esse ostendere calamosarboresve inclinatas in meridiem, sic ut umbra quoque projiceretur in meridiem:haec, inquam, cum in hunc modum dissereremus, placuit Wagherio, ut adCoignetum hac de re scriberem ct solutionem aenigmatis rogarem. Qua inre omnem adhiberem diligentiam, ad tibi persuadendum, nisi scirem, pluribusad mathematicum opus non esse. Altera et antiquior scribendi causa abs tuaindustria proficiscitur. Concessit mihi Hispaniarum regis legatus manu ejus,quem hactenus legisti, summi fautoris mei et qui amore artium omnium nemini
primas cedit, scriptum tuum breve de eclipsi Solis anni 1G05. Quae
sequuntur exhibuimus vol. III. p. 735. Responsio deest. — De eadem eclipsi agitKeplerus cum Guilielmo Nautonnerio „Mecometriac“ scriptore (III. 733) illiqueobservationes suas de magnetis declinatione, Gratii habitas, describit (III. 457 s.) Destellae novae ct eclipsis illius Solis significationibus tradidit Keplerus imperatori Ru-dolpho (Majo mense) judicium astrologicum, haec verba praemittens: „Saepe decla-ravi, me non existimare, quod coelum se particularibus cum voto immisceat. Sedtamen, quia jubeor, dicenda est ab initio sententia astrologorum.“ (II. 609.)
Ilerwarto de studiis suis praeter ea, quae ad annum 161)5 praemisimus, haecrefert Keplerus: Commentaria de restitutione tabularum ct investigationibus mo-tuum Martis jam sesquianno apud me desident. Coepi agere cum Caesare,quia jam non est occasio faciendorum sumtuum, ut mihi permitteret veniam,quaerendi alium operis patronum, neque tamen scio, ad quem potissimum siteundum. Quam diu mihi stimulus non accedit per publicationem, opus cauda
carebit, quae est in hac pecude pinguissima. Haec ex literis mense Junio
scriptis desumta sequuntur ea, quae supra (p. 623 ss.) de Praetorii annotationibus ex-hibuimus, sententia de „quadratura circuli (IV. 524) et pauca de literis ad Scaligerumdeque appendice ad librum de stella nova (ib. 473). Ad idem illud opus redit in literissequente anno mense Novembri scriptis, dicens: Quod attinet notas ad Lunaria,sequar consilium M. Tuae, ubi anno sequenti ad Hipparchi curam, Deo dante,prius transivero, si modo mihi per editionem Commentariorum de motibusMartis licuerit. Nam etsi Vogelinus (typographus lleidelbergensis) artem intel-ligit, nescio tamen, an non iter mihi nihilo minus Heidelbergam sit faciendum,
quod vel bibliothecae causa alias facerem. Superius coepi scribere de
Comment. Martis quasi ad scientem. Pars peenniae, quam a Caesare accepiper manus D. Welseri factorum, transmissa est ad Vogelinum, quod nullumscirem typographum magis idoneum: commendatus quippe mihi fuit ab artisintelligcntibus. Figurae excusae sunt Pragae et missae Francofurtum menseAugusto, exemplar mense Septembri Lipsiam. Exspecto formam typi ad deli-brandum. Pars vero reliqua pecuniae cum multis aliis a me consumta est,
*) Dicit Keplerus libellum Ursi inscriptum: De Astronomicis hypothesibus seusystemate mundano. Pragae 1597, de quo pluribus diximus vol. I. p. 217 ss. „Poema“ex quo versus hic desumtus est, praemittitur textui, inscriptum: „In novam grammaticammeorum Zoilorum“, et sic incipit: „Scommatibus misere .me agitant Rotzmannus et illeNobilis astronomus (scilicet ipse) Tycho“ et finit 5 distichis, quibus quinque propouit proble-mata „Zoilis“ sui|, quorum ultimum verba habet supra a Keplero allata.