7
1606. 1607. 775
cum non fiant justae solutiones aulicae. Itaque jam dudum venter meus fame-licus respicit instar canis ad dominum, a quo semel jam fuit pastus, liqui-dem si 1). Wclserus pateretur se rursum exorari ad mille vel scsquimille so-lutionem (tantum enim coquo amplius milii debetur), quantum inde milii secu-ritatis accederet, quantum temporis retinerem, totum id impenderem vel inPorphyriuin (Harmonica) vel in geographiam, melius fortasse, quam si quaesto-rum mensas sectatus, aeraria diutissime pulsans, denique nihilo minus eandemsummam extorquerem. Nam Caesaris mora nullam partem pensionis deterit,milii vero tempus consumit.
De Welsero Ilerwartus Iveplcro (Novembri 1606) nunciaverat: Ich hab mitdem Herrn Reiehspfenningmaister, als meinem sonders lichen Herrn Vettern, des HerrnSachen vnd Obliegen halber geredt vnd befunden, dass er dem Herrn nach Möglich-keit. zu wilfahren genaigt, will auch verhoffen, weil nunmehr der Frieden (cnm Trans-silvano Botsckai) dermaleneinsten gottlob geschlossen, es werde der Sachen besserRath zu schaffen seyn.
Anno 1607 mense Junio nunciat Keplcrns Pistorio: Caesar mihi dedit 400florenos iu Commentaria Martis. In eo jam labore sum. Exsculpuntur jamtypi lignei. A Tcngnaglio veniam publicandi opus nondum habeo ct Caesarinhibuit distractionem exemplarium ad suum arbitrium. Iirenggero mense Oc-tobri: Versor in adornatione Commentariorum de motibus stellae Martis. Ex-cudentur apud Voegelimim, Ilcidclbergae. Exemplarium distractione milii est aCaesare interdictum.
1607 . Continuantur studia chronologica; multum temporis cousumserunt ob-servationes cometae. Libri tres de Cometis inchoati, liber germanicus do cometahujus anui absolutus neque vero typis excusus est. Die 28. Maji observata maculaSolis, pro „Mercurio iu Sole viso“ a Keplero pronunciata.
Ad Harmoniam Mundi redit hoc anno Keplerus, quam ab anno 1599 conscri-bere in mente habuit. Summam eorum, quae do „vocibus“ agunt, Januario 1607Ilerwarto refert, postea (Aprili et Novembri) iu literis ad eundem datis sua com-parat cum Ptolemaei Harmonia (cfr. V. 30 ss.).
Harmonica sua explicans hoc subjungit exemplum: Parce loquor. Non dico,quaecunque duo cum tertio concordant, inter se concordant, sed addo cautio-nem, ut ex tribus duo aequent tertium, nec tantum aequent, sed ut tertiumipsum constet ex duobus. Nam neque in aliis scientiis valet ut in jure:llenricus frater meus est, Sebaldus meus frater est, ergo Hernicus et Sebaldusinter se sunt fratres. Pater enim Ilenrici Ernestus genuit ex uxore WaltrudaHeuricum, quo mortuo uxor Waltruda meo patri Friderico nupsit meqne peperit.Qua mortua pater meus Kunigundam duxit exque ea Sebaldum suscepit,llenricus igitur milii frater est, sed uterinus, Sebaldus frater, sed alia matre:et sic llenricus et Sebaldus inter se fratres non sunt.
De libello de cometa eidem refert: „De Cometa scripsi aliquid; exspecto quidde eo Caesar praecipiat“; quae cum Tauckio, professore Lipsiensi, do cometis egit,leguntur vol. VII. p. 7 ss. Liber secundus ct tertius operis de cometis, quod supradiximus, jam illo tempore absoluti fuerunt, quod testantur dedicationes; illa libri se-cundi data est ad Ilerwartum Novembri 1607, illa tertii ad Starenhergium Decembri,cum opus integrum prodierit demum anno 1619.
De filio nato haec deprehendimus in collectione nativitatum: Die 21. Decem-bris natus filius Ludovicus. Baptizatus in aedibus a me conductis („aedesCramerianae, e regione Jesuitarum ad pontem“) a ministro sub utraque. Patrimi;